|
INT. Legimus, Apostolo dicente, Christum Dei esse
virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I, 24); numquid Pater non
habet in se sapientiam, vel virtutem, nisi in Filio, quem Apostolus
sapientiam Dei et virtutem nominavit? RESP. Plurimi ita arianam
destruunt impietatem, dicentes impium esse credere unquam Deum Patrem
esse sine sua sapientia, aut sine sua virtute. Sed melius est
intelligere Patrem esse sapientiam et virtutem; imo et Spiritum
sanctum sapientiam et virtutem: non tamen tres virtutes, nec tres
sapientias; quia sapientia substantiale nomen est, sicut virtus. Nec
aliud est in Deo esse, aliud sapere, aliud posse: sed unum est Deo
esse, sapere, posse.
|
|