|
INT. Utrum ad solam sancti Spiritus personam pertineat
charitas, dum apostolus dicit, Deus charitas est (I Joan. IV,
16), qui dilectio Patris et Filii esse legitur? RESP.
Nullatenus ita Spiritus sanctus charitas intelligitur, quasi non sit
Pater et Filius charitas. Sicut Spiritus sanctus est charitas, ita
et Pater est charitas, et Filius est charitas: non tamen tres
charitates, sed una charitas. Sed quia Spiritus sanctus donum Dei
proprie dicitur (Act. II, 38 et VIII, 20), et nullum
Dei donum charitate majus est, imo sine eo nullum donum ad perpetuam
hominem deducere poterit beatitudinem, proinde Spiritus sanctus
proprie dicitur charitas (Rom. V, 5).
|
|