QUAESTIO XXIII

INT. Quare si Deus totus ubique est, in coelo dicitur magis habitare quam in terra? RESP. Quia major est cognitio in sanctis Angelis animabusque sanctorum divinitatis, cum sint apud Deum in coelis, quam in terris: sicut enim in hoc mortali corpore quidam magis intelligunt divinam substantiam, quidam minus; ita et in coelo magis dicitur Deus esse quam in terra, quia plenius ejusdem substantia intelligitur ab inhabitatoribus coeli quam terrae incolis.