QUAESTIO XXIV |
INT. Si una substantia est Pater et Filius et Spiritus sanctus, quare solus Filius incarnatus dicitur? RESP. Quia alia est persona Filii, alia Patris, alia Spiritus sancti. Et sola quidem persona Filii incarnata est, operante tamen eamdem incarnationem tota sancta Trinitate, cujus opera sunt inseparabilia. |