|
INT. Utrum divinitas cum carne concepta et nata et
passa est, et caetera quae humanitatis propria esse noscuntur?
RESP. Utique divinitas suae carnis conceptione concepta est, et
nativitate nata, sensitque participatione humani affectus mortem, quam
sponte susceperat, non naturae suae potentiam perdens, per quam cuncta
vivificat. Et ipse auctor qui sponte natus est, sponte passus est.
Et idem opus, quia utrumque unus, licet non alio cogente, solus
tamen ipse perpetitur, salva divinitatis impassibilitate.
|
|