QUAESTIO XXVIII |
INT. Ex qua natura dicit, Potestatem habeo ponendi animam meam (Joan. X, 18)? RESP. Omnium quae in Christo sunt operum auctoritas ex divinitate est: tamen carni convenit dicere, Potestatem habeo ponendi animam meam, non divinitati. Divinitas enim non dimisit animam postquam assumpsit eam in utero virginis, caro dimisit dum emisit spiritum in cruce Christus. |