QUAESTIO XXXII |
INT. Cur summi angeli peccatum insanabile fuit, et hominis sanabile? RESP. Quia angelus sui sceleris inventor fuit, homo vero alterius fraude seductus. Item quanto sublimior angelus in gloria, tanto major in ruina. Homo vero quanto fragilior in natura, tanto facilior ad veniam. |