QUAESTIO VII

INT. Quomodo relativa? RESP. Secundum dialecticam, relativa nomina sunt, quae ad aliud aliquid referuntur; sicut dominus ad servum, et servus ad dominum; pater ad filium, filius ad patrem. Prorsus cum dico patrem, filium significo, quia non est pater, nisi filius sit cui sit pater: item non est filius, nisi pater sit cui sit filius.