S. Augustini

Tractatus ipsi olim falso adscriptos

QUAESTIONES VETERIS ET NOVI TESTAMENTI


ADMONITIO IN LIBRUM QUAESTIONUM VETERIS ET NOVI TESTAMENTI.

Hoc opus Augustino abjudicant eruditi quique. Nec injuria sane, quandoquidem res ratioque docendi, ut de stili distantia nihil dicamus, procul abhorret a S. Doctoris ingenio et fide. In quaestione secunda dicitur Deus, ut diaboli praesumptionem non potestate sed ratione destrueret, materiam condidisse, quae esset rerum confusio, ex qua faceret mundum. In Q. decima tertia infantes qui in Sodomis cum parentibus perierunt, a gehenna liberos esse, quia in aliena causa occisi sunt, absolute pronuntiatur. Quo loco Quaestionum auctor, quisquis est, originale peccatum inficiari videbatur Bellarmino. Et revera ad hanc ipsam quaestionem respondens Alcuinus in opere super Genesim, interrog. 103, cum alioquin iisdem, quae hic leguntur, verbis usus fuerit, nequaquam tamen originalis peccati reatum dissimulavit: Nonne, ait, provisum est illis, ne diu viventes exempla sequerentur patrum; et ut levius in futuro crucientur, vel omnino non, aliena causa occisi? In Q. vigesima prima, et quadragesima quinta, contendit auctor, mulierem non esse creatam ad imaginem Dei: contra quam docet Augustinus in lib. 3 de Genesi ad litt., cap. 22. In Q. vigesima tertia non patitur quidquam difficultatis, ut Augustinus, circa originem animae. Q. vigesima septima non Samuelem a pythonissa excitatum, sed ejus spectrum sive diabolum Saüli apparuisse sic asserit, ut falsam et absurdam esse velit aliam opinionem: quam tamen pulchre congruere sacris Scripturis ostendit Augustinus in lib. 2 Quaest. ad Simplicianum. Q. quadragesima prima illud Geneseos, Spiritus Domini ferebatur super aquas, pugnat ne intelligatur de Spiritu sancto, de quo passim ab Augustino explicatur. Q. quadragesima tertia vehementer improbat votum Jephte, quem facinorosum appellat, nullumque justitiae testimonium habere dicit, cum is tamen inter insignes viros laudetur in Epistola ad Hebr., cap. 11. In Q. quadragesima sexta nota ignorantiae aut stultitiae condemnat eos, qui dicunt Samuelem functum officio sacerdotis, quod ipse cum aliis plurimis sentit Augustinus in lib. 17 de Civit. Dei, cap. 4. In Q. quadragesima octava de Filio Dei loquitur more Arianorum. Q. quinquagesima sexta dicit immerito quibusdam videri (quod tamen Augustino etiam visum est) Joseph esse filium Heli et Jacob, unius secundum naturam, alterius secundum Legem. Q. quinquagesima nona quod apud Joannem dixit Dominus, Spiritus ubi vult spirat, vult de vento interpretandum esse, non de Spiritu sancto: cum Augustinus aliter interpretetur. Q. centesima octava multis conviciis insectatur eos, qui volunt Hebraeos dictos ab Heber, non ab Abraham: at Augustinus in lib. 2 Retract., cap. 16, et de Civitate Dei lib. 16, cap. 11, eam sequitur sententiam. Q. centesima nona incumbit ut suadeat Melchisedech non hominem fuisse, sed Spiritum sanctum, ipsumque in oblatione dici summum sacerdotem improbat. Q. centesima decima quinta dicit Abrahamum cum patre suo idola coluisse: contra Augustinus, in lib. 16 de Civit. Dei, cap. 13. In Q. centesima decima sexta ille pascha a passione, Augustinus vero ab hebraea voce transitum significante censet fuisse appellatum, in Epist. 53 ad Januarium, n. 2. Praeterea Pelagianam haeresim quaestiones aliquot resipiunt Lovaniensium Theologorum judicio, veluti Quaest. septuagesima nona, octogesima, octogesima tertia, etc. Perpaucae demum sunt, quae non aliqua ex parte pugnent in Augustini doctrinam; ut superfluum sit his addere, quod hujus operis prolixi nullam S. Doctor mentionem facit in libris Retractationum, cum illic diligenter Quaestionum libros alios recenseat.

Superest ut examini judicioque Lectorum subjiciamus opinionem eruditis hodie quamplurimis probatam, quae hasce Quaestiones eidem auctori, cui Commentarios in Apostolum Ambrosii nomine vulgatos attribuit. Quippe collatis ad invicem utrisque operibus, scilicet Quaest. vigesima quarta ad Comment. in I Cor. 11, V\. 5; Quaest. septuagesima quarta ad Comment. in II Cor. 5, V\. 21, et in Gal. 3, V\. 13; Quaest. centesima secunda ad Comment. in II Timoth. 2, V\. 20; Quaest. centesima octava ad Comment. in Philipp. 3, V\. 5; Quaest. centesima decima tertia ad Comment. in Ephes. 3, V\. 10, etc., concordiam in rebus, in sententiis, in verbis etiam ipsis, quam maximam deprehenderunt. Ad haec utrumque opus eodem fere tempore confectum putant: Commentarios quidem cum Damasus Papa, qui sub anni 384 finem obiit, Romanam Ecclesiam regeret, uti eorumdem auctor testatur in I Timoth. 3, V\. 15; Quaestiones autem anno circiter 300 ab excidio Jerosolymitano, ex Quaest. quadragesima quarta Adversus Judaeos, tametsi non nemo sit qui hunc annum ab adventu Christi numerari arbitretur. Jamvero Commentariorum scriptor creditur designatus ab Augustino in lib. 4, ad Bonifacium, cap. 4, ubi Hilarii nomine sententiam profert, quae ad verbum in iisdem Commentariis sup. Rom. 5, V\. 12, continetur: porro autem cum ab Hilarii episcopi Pictavensis stilo et doctrina plurimum dissideant iidem Commentarii, non alius esse existimantur quam Hilarii diaconi, qui Damaso Pontifice pariter vivebat, illius nimirum qui secta Luciferianus, patria Sardus dicitur. Hic nos, ut de Commentariorum auctore nihil pronuntiemus, juvat in subjectas Quaestiones observare, manuscriptorum codicum eam a nobis deprehensam esse varietatem, quae efficere possit, ut jam demum revocetur, atque invalescat opinio Erasmi et aliorum, qui primum suspicabantur non unius hominis esse illud Quaestionum opus, in quo eadem quae dicta sunt iterari, et propositis titulis rursum tractari eamdem quaestionem; tum dissimile dicendi genus adhiberi; nec ipsa constanter eadem, sed plane contraria dogmata propugnari cernebant. Enimvero duo sunt manuscriptorum codicum genera. Quidam centum viginti septem illas quae primo vulgatae fuerunt, quaestiones complectuntur: scilicet quadraginta septem ex Veteri Testamento, reliquas omnes ex Novo Testamento inscriptas; nihilque ab editis differunt, nisi quod titulum huncce tertium, ex utroque mixtim, qui posterioribus triginta quaestionibus a typographis praefixus fuit, nusquam habent. Hujus primi generis manuscripti duo sunt in Bibliotheca Sorbonica, in Victorina totidem, in Colbertina unus antiquior multo et ante annos circiter 700 exaratus. Alterius generis manuscriptos non plus quam tres reperimus, unum Sorbonicum, alium Victorinum, tertium Germanensem nostrum, qui licet centum quinquaginta unam quaestiones contineant, scilicet quinquaginta sex ex Veteri, et nonaginta quinque ex Novo Testamento, adeoque primi generis codicibus sint viginti quatuor quaestionibus auctiores, non tamen habent tractatus plerosque, et conciones ex istis primum vulgatas: quodque ad rem facit, carent quadragesima quarta illa, Adversum Judaeos; et centesima decima quinta, Adversum Mathematicos quaestione aliisque nonnullis, unde auctoris aetas et patria comperiri posse credebatur. Ex hoc secundo manuscriptorum genere eruit Jacobus Haemer alteram collectionem quaestionum, quae post vulgatae sunt. Damus hic denique Quaestionum Elenchum duplicem, in quo manuscriptorum diversitas uno conspectu intelligitur. Quaestiones quae codicibus sive primi sive secundi generis propriae sunt, stellula designandas curavimus.