|
XLVIII. Deus perfectio est: quid ergo opus fuit Christo ut nasceretur.
XLIX. Cur Salvator baptizatus sit.
L. Si ideo Salvator baptizatus est ut exemplo esset, quare non ita
et in circumcisione.
LI. Quomodo intelligatur: Spiritus sanctus superveniet in te.
LII. Si de Spiritu sancto natus est Christus, cur dictum est,
Sapientia aedificavit sibi domum.
LIII. Quid est ut VIII calend. januar. Salvator natus dicatur.
LIV. Si ex semine David Christus Filius Dei factus, id est jam
natus est, quare cum baptizatur audit: Filius meus es tu, ego hodie
genui te.
LV. Quid causae fuit ut VIII cal. april. crucifigi se
permitteret Dominus.
LVI. Quare in Matthaeo pater Joseph Jacob scribitur, et in
Luca, Heli, etc.
LVII. Quid est ut cum in Malachia scriptum sit, Ecce ego mitto
Angelum meum; Marcus dicat in Isaia.
LVIII. Qua ratione negat Joannes Christum se nosse ante
baptismum, cum probet ante eum nosse.
LIX. Si Baptismus coeleste mysterium est, cur Nicodemo ait
Dominus, Si terrestria dixi vobis, etc.
LX. Si Lex et Prophetae usque ad Joannem, quare Salvator ad
sacerdotes mittit offerri munera.
LXI. Quid est ut Judaeis discipulos accusantibus Dominus David
exemplum proferret, per quod videntur simul cum David rei fieri.
LXII. Quid est ut occisis filiis Liae, Rachel filios suos
plangere dicatur.
LXIII. Qua ratione Magi per stellam Christum regem Judaeorum
natum intellexerunt.
LXIV. Quomodo probatur, post tres dies et noctes resurrexisse Salvatorem.
LXV. Si uno ore Evangelistae locuti sunt, cur tres sexta hora,
et Marcus tertia dixerit passum Dominum.
LXVI. Marcus daemonia dixit cognovisse Dominum, Apostolus
vero, Si intellexissent, ait, etc.
LXVII. Quid est ut in cruce Dominus dicat, Pater, ignosce
illis: non enim sciunt, etc. Si enim nesciunt, quid ignoscitur?
LXVIII. Orandum pro inimicis docemur, quare animae occisorum
vindicari se petant.
LXIX. Si praedicante Joanne Lex cessavit, quomodo Salvator,
Non veni, ait, solvere legem; sed adimplere.
LXX. * Dominus certe inimicos nos esse vult diabolo; quare ergo,
Esto, inquit, consentiens adversario.
LXXI. Jacob appellatus est homo videns Deum; quomodo, Deum
nemo vidit unquam.
LXXII. Quid est quod dicitur in Apocalypsi, Vade et accipe
librum, et devora illum, etc.
LXXIII. Quid est quod dicit Simeon ad Mariam matrem Domini,
Positus est hic in ruinam, etc.
LXXIV. Quid sibi vult ut Isaias dicat de Christo, Qui
peccatum non fecit: et Apostolus, Pro nobis peccatum fecit.
LXXV. Cur Salvator pro se tantum et pro Petro didrachma solvit.
LXXVI. In Evangelio, Lex, ait, per Moysen data est; gratia
et veritas per Christum. An antea veritas non erat? Ergo nec Lex.
LXXVII. Quid est quod dicitur in Marco, Intrans in domum
neminem voluit scire, et non potuit latere.
LXXVIII. * Legitur in Joanne quod cum negaret se Jesus
ascendisse ad diem festum, ascendit tamen.
LXXIX. Si proprio arbitrio vivimus, quare Salvator dixit,
Nemo venit ad me, nisi Pater attraxerit eum.
LXXX. Certe aut filius Dei quisque est, aut diaboli; quid ergo
nascimur requirendum est.
LXXXI. Apostolus ait, Nos natura Judaei: de Judaeis ergo
nasci Judaeos ostendit, non de proselytis, etc.
LXXXII. Pagani elementis subjecti sunt, quare ergo dicat
Apostolus, Eramus sub elementis, etc.
LXXXIII. Si per Christum salus et vera cognitio, cur non ante
venit, etc.
LXXXIV. Quare lunae cursum in ratione Paschae custodientes,
reprehendimus Paganos, quia dies lunares et motum custodiant.
LXXXV. Quid est ut cum a David usque ad transmigrationem
Babylonis septemdecim sint generationes; evangelista dicat quatuordecim.
LXXXVI. Quid est quod probet matrem Domini esse de tribu David.
LXXXVII. Si unus est Deus, cur in tribus spes salutis est.
LXXXVIII. * Si major gratia in Novo est Testamento, cur in
Veteri sedens videtur Dominus et stans in Novo.
LXXXIX. Quomodo accipiendum quod Salvator dicit de Spiritu
sancto, quod veniens arguet mundum, etc.
XC. Si satanas diabolus est, quare dicit Judaeis, De patre
diabolo nati estis, etc.
XCI. Adversus Photinum qui dicit Christum ante Mariam non esse.
XCII. Quomodo intelligatur quod dicit Dominus, Pacem meam do
vobis, etc.
XCIII. An Apostoli Spiritum sanctum habuerunt praesente Domino
in carne.
XCIV. Si Judas Scariothes ante passionem Domini crepuit pendens.
XCV. Unde orta sit observatio Pentecostes.
XCVI. Si Pascha transitus interpretetur.
XCVII. Adversus Arium.
XCVIII. Si satanas diabolus est, quare Salvator dicit
Judaeis, De patre diabolo estis.
XCIX. Quid sit, Tentatio vos non apprehendat nisi humana.
C. * De eo quod legitur in Evangelio Matthaei, Confiteor tibi,
Pater, etc.
CI. * De jactantia Romanorum levitarum.
CII. * Contra Novatianos, qui poenitentiam salutarem negant.
CIII. * Cum constet Deum in Levitico de sacrificiis offerendis
mandasse, cur alibi negat et respuit.
CIV. * Utquid Dominus gladium parari jussit, et post prohibuit percutere.
CV. + Quomodo prophetia quadret cum Evangelio de obscuratione
solis, etc.
CVI. * Quomodo intelligenda sunt quae leguntur in Genesi de opere
sex dierum.
CVII. * De ordine diei et noctis, utra sit prior.
CVIII. * De lingua hebraica, unde nomen accepit.
CIX. * De Melchisedech, quomodo Abrahamo benedixerit, etc.
CX. * De psalmo primo.
CXI. * De psalmo vigesimo tertio.
CXII. * De psalmo quinquagesimo.
CXIII. * Cur Filius Dei missus sit, et non alius.
CXIV. * Adversus paganos.
CXV. * De fato.
CXVI. * De Paschate unde dictum sit, et quomodo mystice
celebretur per sanguinem.
CXVII. De Abraham et ejus fide.
55. * Quid est quod Joannes dicit ad Christum, Tu es qui
venturus es, an alium exspectamus? an dubitans dixerit.
56. Quid sibi vult ut Isaias dicat de Christo, Qui peccatum non
fecit; et Apostolus, Qui pro nobis peccatum fecit.
57. * Quid est quod Apostolus dicit Galatis, Miror quod sic tam
cito transferimini ab eo qui vocavit vos in gratiam in aliud
Evangelium, quod non est aliud, etc.
58. * Quare Apostolus dicit, Omne peccatum quod fecerit homo
extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat: cum
peccare in corpus suum videantur, qui sibi vim inferunt.
59. Cur Salvator pro se tantum et pro Petro didrachma solvit.
60. * Cur Apostolus Paulus reprehendat Petrum quod
circumcisionem daret, cum et ipse Timotheum circumcidit.
61. * Quem spiritum Apostolus salvandum asserit cum dicit, tradi
hujusmodi hominem satanae in interitum carnis, ut spiritus, etc.
62. * Quare Salvator orat et ait, Ne fiat fuga vestra hieme vel
sabbato: cum tempus persecutionis hujus differri non possit.
63. Certe aut filius Dei quisque est, aut diaboli: quid ergo
nascimur requirendum est.
64. Apostolus ait, Nos natura Judaei. De Judaeis ergo nasci
Judaeos ostendit, non de proselytis, etc.
65. * Quid est quod Apostolus dicat, Nemo potest dicere Dominum
Deum nisi in Spiritu sancto; cum Photinus, Marcion, Manichaeus,
meretrices et spurci dicant.
66. * Si in Lege nemo justificatur, utquid maledictus est, qui
non implevit Legem.
67. * Si in Christo omnes thesauri sapientiae et scientiae;
quomodo de die et hora judicii dicit se nescire.
68. Pagani elementis subjecti sunt; quare ergo dicat Apostolus,
Eramus sub elementis, etc.
69. * Salvator ait, Qui non reliquerit omnia, etc., non potest
meus esse discipulus: cum ex Evangelio discipulus Jesu fuerit Joseph
ab Arimathia homo dives, etc.
70. * Quid est ut Salvator dicat Mariae, Noli me tangere,
etc., cum legatur ab aliis mulieribus tactus.
71. * Quid est, Qui ante me fuerunt, fures sunt, etc., quod
videtur Prophetas pulsare.
72. * Apostolus dicit Christum pro omnibus mortuum esse: at ipse
Dominus ait se dare animam suam redemptionem pro multis.
|
|