CAPITULA DE VETERI TESTAMENTO

1. De Deo et de hominis libero arbitrio.
2. * Adversum eos qui negant ad Deum aliquid pertinere.
3. Cur Deus mundum fecerit.
4. Quid opus erat per Moysen postea et non ante, exordium mundi et ordinem creaturae exponere.
5. Quare Legem non in primordio dedit.
6. Utquid Abel sacrificium acceptatum est, Cain repudiatum.
7. Si Lamech occidit Cain, sicut putatur.
8. Quae decem verba in tabulis data sunt.
9. Utquid Moyses descendens de monte, etc.
10. Si omnia Deus bona fecit, quid est, etc.
11. Cum Deus dicat ad Abraham de filiis Israel quod quarta progenie exituri essent, etc.
12. Si viri justi voluntas bona est, quid est ut Esau, etc.
13. Qua ratione David Saül, postquam Deus ab eo recessit, christum Domini vocat.
14. Quare Abraham fidei suae signum, etc.
15. Si judicium Dei justum est, quare infantes in Sodomis, etc.
16. Quid est ut Deus qui justus praedicatur, etc.
17. Cum justum praedicet Lex, contra Salomon, etc.
18. Quare angelus qui in via volebat occidere Moysen, etc.
19. Quid est ut maledictos dicat qui, etc.
20. Quare Saül peccans petit orari pro se, etc.
21. Si Adam corpus immortale habuit, etc.
22. Quid est quod dicitur, Panem, etc.
23. Quid sit ad imaginem et similitudinem Dei, etc.
24. Quid est ut dicat Salomon, Justifica, etc.
25. An ex traduce sint animae.
26. Quid est ut vir imago Dei sit, etc.
27. Utquid Joseph adjurat filios Israel, etc.
28. De Elisaeo, an id quod dure petiit, etc.
29. An Pythonissa Samuel excitaverit.
30. Quid contradicendum his qui mundum aeternum dicunt.
31. Quare octavo die circumcidi mandatum est.
32. In Proverbiis ait, Justus sui accusator est, etc.
33. An cum muliere natura serpens locutus sit, etc,
34. Legimus apud Salomonem, Dives et pauper, etc.
35. Salomon, Anni, inquit, impiorum minuentur, etc.
36. Apud Salomonem, Deus mortem non fecit, etc.
37. * Cur Deus dixit, Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quia sunt caro, et erunt anni illorum centum viginti.
38. * Quid contineat benedictio Jacob, quam dedit
39. Cur angelus Moysi et in igne et in rubo apparuit.
40. * Non fuit aliud signum, quod fieret a Moyse palam Pharaoni, nisi serpens.
41. * Quid est quod in Psalmo, Homines, inquit, et jumenta salvos facies. Et ad Jonam, Non parcam, ait, civitati, in qua habitant centum viginti millia hominum et pecora multa, etc.
42. * Si Adam factus a Deo et animatus Spiritum sanctum accepit.
43. Si anima quae peccat ipsa morietur, quid est ut in causa Charmi triginta sex viri occisi sunt.
44. Quid est ut missa mors in Jacob venerit in Israel.
45. * In sole, inquit, posuit tabernaculum suum, id est corpus suum in quo habitavit Christus, qui a Pilato flagellis caesus est: quomodo ergo dicitur in Psalmo de Christo, Flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.
46. * Cur Adam in mundo positus mandatum accepit.
47. * Vetus Lex Deum jurasse allegat, Salvator autem jurare prohibuit: quomodo non destruxit vetera.
48. * Cur in Lege etiam ipsi Aaron dictum est ut pro peccatis suis holocausta offerret, cum dicat David, Pro delictis holocaustum non postulasti, etc.
49. * Cur Salomon Spiritum sapientiae habuit, cum vitam mundam non habuit.
50. * In Tobia, Opera Dei revelare et confiteri honorificum est: Salvator autem opus Dei faciens, Nulli, ait, dixeris.
51. * Utquid circumcisio et praecepta data sunt populo, quae prius non erant, neque nunc in auctoritate habentur.
52. Quid est ut dicatur terra benedicere Dominum, etc.
53. Quid est quod legitur in Salomone, Spes est in tenebris, etc.
54. * In Sapientia, Qui creavit, inquit, orbem ex materia invisa. Et contra quia ex nihilo facti sumus.
55. Quid est quod dicit propheta. Laetare sterilis, quae non paris, etc.
56. An spiritus, qui super aquas ferebatur Spiritus sanctus intelligatur.