CAPITULA DE NOVO TESTAMENTO.

1. Deus perfectio est: quid ergo opus fuit Christo ut nasceretur.
2. Si unus Deus est, cur in tribus spes salutis, et quare prius non est Trinitas praedicata.
3. * Cur facta et dicta Dominica quatuor libris, et a quatuor Evangelistis scripta.
4. * Quis ordo quatuor Evangeliorum.
5. * Quare Matthaeus scribit: Liber generationis Jesu Christi filii David; cum prior sit Abraham.
6. * Quid est ut generationes in tres partes divideret Matthaeus.
7. * Quare cum quadraginta una sint generationes, Evangelista quadraginta duas numerasse videtur.
8. Quid est ut cum constet a David ad transmigrationem Babylonis octodecim esse generationes, Evangelista quatuordecim dicat.
9. Cur Salvator baptizatus sit.
10. Si ideo Salvator baptizatus est ut exemplo esset, quare non ita et in circumcisione.
11. Si ex semine David Christus Filius Dei factus, id est jam natus est, quare cum baptizatur audit: Filius meus es tu, ego hodie genui te.
12. Si de Spiritu sancto natus est Christus, cur dictum est, Sapientia aedificavit sibi domum.
13. Quomodo intelligatur, Spiritus sanctus superveniet in te.
14. Quid est ut VIII calend. januar. Salvator natus dicatur.
15. Quid causae fuit ut VIII calend. april. crucifigi se permitteret Dominus.
16. Quare in Matthaeo pater Joseph Jacob scribitur, et in Luca Heli, etc.
17. * Utquid Salvator quadraginta diebus jejunavit et post ea esuriit.
18. * Cur baptismus Joannis cessavit.
19. * Quare Lex usque ad Joannem, cum Apostolus dicat Legi nos subjectos esse debere.
20. Si praedicante Joanne Lex cessavit, quomodo Salvator, Non veni, ait, solvere Legem, etc.
21. Si Lex et Prophetae usque ad Joannem, quare Salvator ad sacerdotes mittit, etc.
22. * Quomodo non evacuata Lex est, quando sabbatum solutum est.
23. * Cur Salvator discipulos suos filios tonitrui appellavit.
24. Cur Nicodemo ait Dominus, Si terrena dixi vobis, etc.
25. Quid est ut Judaeis discipulos accusantibus Dominus David exemplum proferret, etc.
26. Qua ratione Magi per stellam Christum regem Judaeorum natum intellexerunt.
27. Quid est ut occisis filiis Liae, Rachel filios suos plangere dicatur.
28. * Cur post baptismum accessit ad Salvatorem tentator dicens, Si Filius Dei es, etc.
29. * Cur Salvator tentatori non aliter, quam exemplis Legis restitit.
30. Quid est ut cum in Malachia scriptum sit, Ecce ego mitto Angelum meum; Marcus dicat in Isaia.
31. Qua ratione negat Joannes Christum se nosse ante baptismum, cum probet ante eum nosse.
32. * Quomodo Deum nemo vidit unquam, cum Filius dicat videri Patrem cum ipse videtur.
33. * Cur Salvator mulieri alienigenae, id est Chananeae, initio misericordiam denegabat, non item Centurioni alienigenae, etc.
34. Quomodo probatur post tres dies et noctes resurrexisse Salvatorem.
35. Cur tres Evangelistae sexta hora, et Marcus tertia dixerit passum Dominum.
36. Quid est ut in cruce Dominus dicat, Pater, ignosce illis, etc.
37. Marcus daemonia cognovisse dixit Dominum: Apostolus vero de principibus saeculi, Si cognovissent, ait, etc.
38. Orandum pro inimicis docemur: quare animae occisorum vindicari se petant.
39. * Quid est, Propter quod donavit illi nomen, etc., cum imperfectus videatur, qui per opera sua augetur.
40. In Evangelio, Lex, ait, per Moysen data est, gratia et veritas per Christum. An antea veritas non erat, etc.
41. Quid est quod legitur in Marco, Intrans in domum voluit neminem scire, et non potuit latere.
42. * Cur Joannes ad Dominum, Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?
43. * Quid est ut Salvator alios verbo, caecum autem facte luto de sputo curaret.
44. * Quid est ut Lazarum resuscitaturus fleret; aut locum ubi positus erat, quasi ignarus quaereret.
45. * Quid est, ut Herodem mortuum legamus; infra autem, et post multos annos Herodem Joannem occidisse.
46. Quid est quod probet matrem Domini esse de tribu David.
47. Si arbitrio proprio vivimus, cur Salvator dixit, Nemo venit ad me nisi Pater attraxerit eum.
48. * Cur Apostolus omnibus omnia se factum dicit, quod factum videtur adulatoris et hypocritae.
49. Quid est quod dicitur in Apocalypsi, Vade et accipe librum, et devora, etc.
50. * Quid est ut Apostolus factum Salvatorem dicat ex semine David.
51. * Quid est quod dicit Apostolus ad Galatas, Estote sicut ego, quia ego sicut vos.
52. * Quomodo liberi sumus arbitrii ac voluntatis, cum dicat Apostolus: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, ut non quae vultis ea faciatis.
53. * Qua ratione sapientia carnis inimica est Deo, etc.
54. Quid est quod dicit Simeon ad Mariam matrem Domini, Positus est hic in ruinam, etc.
CXVIII. * De Job.
CXIX. * De Tobia
CXX. * De jejunio.
CXXI. * De Paschate, quam laudabilis et gloriosa sit solemnitas.
CXXII. * De eo quod legitur apud Evangelium, In principio erat Verbum.
CXXIII. * Utrum Adam Spiritum sanctum habuerit.
CXXIV. * Quomodo idem opus differt secundum personas sive in laudem sive in condemnationem.
CXXV. * Contra Eusebium, utrum Spiritus sanctus scivit mysterium nativitatis Dominicae.
CXXVI. * De eo qui fidem percepit, quid plus habeat ad gratiam consequendam.
CXXVII. * De Adam et Eva.
73. * Quid est ut David, Euge, in malo accipit, Salvator in bono ponit.
74. Quid sit, Tentatio vos non apprehendat nisi humana.
75. * Quomodo Lex sancta et justa et bona, siquidem iram operatur.
76. * Si dura mandata propter diffidentiam acceperant Judaei, quid est ut eorum posteri iisdem astringerentur.
77. * Salvator dicit, Non pro mundo rogo: quid ergo Joannes ait, eum advocatum esse pro universo mundo.
78. * Quomodo regni Christi non erit finis, cum Apostolus dicat, Cum tradiderit regnum Deo et Patri.
79. Si per Christum salus et vera cognitio, cur non ante venit, etc.
80. * Cur Apostolus ad Galatas ait, Deus unus est: quasi unum Deum negarent.
81. * Cum Salvator dixerit: Postquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam, ibi me videbitis; quid est ut inveniatur versus Jerusalem.
82. * Quomodo Apostolus contristandum vetat, cum ipse contristandum se, si Epaphroditus obiisset, declarat.
83. * Apostoli alios sibi oblatos sanarunt; quid est ut propriis infirmis medelam non dederint.
84. Unde origo Pentecostes.
85. Jacob appellatus est homo videns Deum: quomodo Deum nemo vidit unquam.
86. Quare lunae cursum in ratione Paschae custodientes, reprehendimus Paganos, quia lunares dies custodiant.
87. Quid est quod Salvator dicit de Spiritu sancto, quod veniens arguet mundum, etc.
88. Si satanas diabolus est, quare dicit Judaeis, De Patre diabolo estis.
89. Quomodo intelligitur quod dicit Dominus, Pacem meam do vobis.
90. An Apostoli Spiritum sanctum habuerunt praesente Domino in carne.
91. Si Pascha transitus interpretetur.
92. * De aeternitate Filii.
93. Adversus Photinum, etc.
94. Adversus Arium.
95. * De Spiritu Sancto.