|
Quid est Deus.
Hoc est quod nulla attingit opinio. Plus est enim quam quidquid dici
poterit aut cogitari. Sed dicamus aliquid, quod licet impar sit,
tamen ex aliqua conveniat ratione his quae Deo digna videntur. Nam
unaquaeque natura pro capacitate sui suspicatur de Deo, ut quantum
natura distat a natura, tantum distet sententia a sententia in
judicando quid sit Deus. Quia enim supra omnia est, necesse est ut
omnium mentes excedat. Homines enim quantum possunt aciem mentis
extendere, aspiciunt quid Deus sit, opinione non definitione.
Angeli autem qui superiores hominibus sunt, quia plus de Deo aliquid
sentiunt, non est dubium; Archangeli vero eo ipso amplius; Cherubim
autem et Seraphim, quae potentiae juxta Deum esse dicuntur, majora
de Deo sentiunt, non tamen comprehendunt penitus quid Deus sit.
Quia nemo novit Patrem nisi Filius, nec Filium quis novit nisi
Pater (Matth. XI, 27). Igitur Deus est, sicut hominibus
videtur, spiritus natura simplex, lux inaccessibilis, invisibilis,
inaestimabilis, infinitus, perfectus, nullius egens, aeternus,
immortalis omnimodo, a quo omnia initium consecuta sunt, venerandus,
diligendus, metuendus, extra quem nihil est, imo in quo sunt omnia
quaeque sunt sursum et deorsum, summa et ima; omnipotens,
omnitenens, vere in omnibus dives, quia nihil est quod ejus non sit;
bonus, justus, misericors: bonus, quia fecit existere quae non
erant; justus, quia quaecumque fecit ut proficerent, proprio
libertatis arbitrio dimissa sunt; quia tamen non tam perfecta sunt ut
labi non possint, semina his legis inesse decrevit naturaliter, addens
auxilium manifestatae legis, ut auctoritas ejus perfecta esset
hominibus: misericors vero, quia peccantibus non facile reddit, sed
sustinet ut conversis ignoscat. Est et severus, ut terrore quae ab eo
bene condita sunt conserventur, ne negligentia pareret vitae
praecipitium. Et ne quod admirabilius est praetermittamus, tanta est
ejus clementia, ut contumelias passus ab his quos fecit, sufferat, et
prior vocet eos ad pacem. Numquid non majoris virtutis hoc est, quam
condidisse creaturam? In quo si permaneret nimia bonitas ejus,
obesset creaturae. Unde aliquando diligi, aliquando timeri se vult,
ne aberrantes ab eo depereant. Hinc est unde, ne patientia ejus non
utique ad damnum ipsius, sed ad nostrum omnino contemnenda putaretur,
ait: Tacui; numquid semper tacebo (Isai. XLII, 14)?
Itaque Deus bonus, et omnia quae fecit bona sunt. Unde ergo malum?
Nihil est malum nisi praevaricatio boni, dum aut inconcessa
praesumuntur, aut concessa inordinate fiunt: ut alibi mandatum, alibi
peccatum fiat. Ut quando quod in uxore concessum est, fit in
meretrice; et quod Deo offerendum erat, offertur diabolo: et cum
quis non tollit suum, sed alienum; et cum praevaricator occidi
debeat, occiditur innocens. Nulla igitur natura probatur malum.
Voluntas autem est accidens naturae, concepta ex causis, quae male
moventur, dum excedit modum, ut illa gerat quae naturae suae non
sunt. Causae autem praevaricationis oriuntur ex sensibus, quando
aliquid male videmus aut audimus. Quem errorem haec res facit, quia
homo non est Deus, qui solus errare non potest. Natura igitur
hominum proprio arbitrio remissa et dimissa est, ut possit facere quod
vult: ut si bonum naturae suae exercitio melioret, honorabilior sit;
si autem infirmet vigorem suum, contumelia dignus habeatur hujusmodi.
Facit enim quod contra se sit. Non est minimum quod concessum est
homini, ut cum recta sequitur, gaudeat in sese per id quod opere suo
videt se meliorem; aut certe imputet sibi, qui cum potuit, non dedit
operam ut melioraret se bonis. Si autem homo potestatis suae non
esset, subjectus fuerat necessitati, ut neque boni operis haberet
gloriam, neque mali poenam, sed fuisset unum ex pecoribus. Quoniam
ergo ad utrumque facti sumus possibiles, ut per negligentiam
delinquamus, si quod bene audire et videre debemus, male, id est,
extra normam et rationem audiamus; per vigilantiam autem naturae bonum
custodiamus: et cauti esse semper non possumus, quia, sicut dixi, ad
utrumque facti sumus possibiles; si peccamus, non jam condemnamur,
nisi iterum delinquamus, jam quasi proditores. Qui enim semel
peccaverit, reparare se debet ne denuo peccet, ne par sit ei qui se
vicerat, ut iterum si non peccet, jam superior habeatur. Quia semel
elisus bis triumphabit. Haec justitia est, ut quia colluctatio est in
mundo, qui propensior ad peccandum est, in non peccando coronetur.
Nihil ergo in Dei opere malum est. At si a quibusdam mala quaedam
dicantur, ut venenum, aut tenebrae, quia corpora nostra vim veneni
ferre non possunt; malum dicant etiam ignem aut aquam: et ferrum vel
plumbum, quia multum ab auro distat, malum dicatur. Ad comparationem
enim lucis tenebras condemnant, cum sciant pro loco suo necessarias
esse, sicut plumbum aut testam. Nam utique requiem dant post
laborem. Igitur omnis qui colluctatur in mundo, sic eniti debet, ne
in re aspera victus abscedat, et fiat reus, vix aut tarde se
reparans, et forte inter haec proveniat exitus, et exeat hinc cum
peccato. Qui enim omni virtute renititur, si elisus forte fuerit,
quasi vir cadit, nec succenset ei quisquam, sed hortatu quodam animum
ejus reparat. Videt enim eum propositum habuisse vincendi, et sperat
talem posse proficere ad victoriam, quem non sine fatigatione sui
hostis elisit. Qui enim facile vincitur, non habet animum
resistendi; nec vincitur, sed consentit. Hic acerbius peccat.
Hujusmodi vix ad veniam admittendus est, qui votum habet delinquendi.
Qui enim id meditatur ne peccet, etiam si peccaverit, non aspere
peccat. Diligentioribus enim aliquando minora peccata subrepunt.
Quanto autem minora sunt, tanto subtiliora; et dum contemnuntur, non
vitantur. Majora enim longe apparent. Ac per hoc qui in majoribus
peccat, voluntatis ejus est crimen. Sane quoniam superius peccata ex
sensibus ortum capere diximus, dum contra legis imperium vel rationem,
aliquid aspicimus aut audimus, id est, si solem videntes adorandum eum
putemus propter pulchritudinem ejus, tunc male videmus: quia ad
injuriam pertinet Creatoris communis, ut quod illi soli debitum est,
deputetur creaturae. Quippe cum ab eo prohibitum sit per legem. Aut
cum corpora bene composita et decora videmus, aut aliquid proximi, si
concupiscamus, et aliter ea aspiciamus, quam mandat lex: tunc facimus
peccatum quod vocatur malum. Sed forte dicatur, Nihil igitur
formosum debuit fieri, ne nos peccaremus, ut tutela nostra ex aliorum
deformitate constaret. Quod si esset, nec ferrum esset, ne de eo
fierent homicidia. Neque lucerna in usu esset, ne fures lumine ejus
ad effringendum uterentur, ut quod magnopere omnibus utile est,
deesset propter quorumdam vaniloquia. Cum constet nos semper omnia
aspicere, nec tamen semper omnia concupiscere; quia non illorum
vitium, sed nostrum est cum sumus negligentes: quod constat ex
intervallo creari, quia non sumus quod Deus est. Sic autem male
audimus, si audientes idola deos esse, consentiamus, aut si turpia
cantantibus aurem accommodemus. Tunc autem bene audimus, si audientes
de Deo quod unus sit, oblectemur. Si quis autem contra legem aliquid
audiens assentiat, peccat: et hoc erit male audire.
|
|