QUAESTIO X

Cum Deus dicat ad Abraham de filiis Israel, quod quarta progenie exituri essent de potestate Aegyptiorum (Gen. XV, 16), cur Lex dicit, Quinta progenie exierunt filii Israel de terra Aegypti?

Quantum ad verba pertinet, videtur esse contrarium; si autem sensus requiratur, invenietur esse non dispar. Sic enim Lex loquitur, ut a diligentibus et sedulis possit intelligi, ut ratio veritatis non incuriosis, sed sollicitis se revelet. Nam utique Deus dixit, Quarta progenie, et Moyses scripsit, Quinta progenie: quamvis utrumque Moyses retulerit, et fallere eum impossibile sit, in quo tanta virtus operata sit: ac per hoc investigandus est sensus, quia non otiose aliquid aut improvide divina loquitur Scriptura. Itaque duae partes sunt, quas singuli memorarunt. Deus enim quatuor generationes significavit, quae natae sunt in Aegypto; Moyses autem addens his unam, ex qua hae ortum acceperunt, cum intrassent in Aegyptum, Quinta, inquit, generatione exierunt filii Israel. Generationem enim quae intravit in Aegyptum, et quatuor quae illic natae sunt, simul complexus est. Nam ab Abraham usque ad exitum filiorum Israel de Aegypto, generationes sunt octo. Ducentis enim quindecim annis a promissione facta Abrahae, habitaverunt in Chanaan, et ducentis quindecim in Aegypto. Hi sunt anni quos comprehendit Apostolus ad Galatas dicens, Post quadringentos et triginta annos facta est Lex (Galat. III, 17.) Igitur hae quatuor generationes natae sunt in Chanaan. In Isaac una, altera in Jacob, tertia in Levi, quarta in Gerson, et Caath, et Merari. Cum intrassent autem filii Israel in Aegyptum, Caath genuit Amram: haec est prima generatio facta in Aegypto. Amram autem genuit Aaron et Moysen et Mariam, quae est secunda generatio facta in Aegypto. Et Aaron genuit Eleazar et fratres ejus, quae est generatio tertia. Eleazar autem genuit Phinees quarta generatione. Hae sunt generationes quatuor procreatae in Aegypto. Unde ait Dominus ad Abraham, Peregrinum erit semen tuum, et servitio oppriment eos: ego autem liberabo eos, et quarta generatione exient inde. Vide si non apertum est, quia non aliquid aliud significavit Deus, quam quod gestum est in Aegypto. Moyses autem ut etiam illam generationem poneret, quae cum Jacob patre suo intravit in Aegyptum, ex qua istae quatuor originem habent, dixit, Quinta progenie exierunt filii Israel de terra Aegypti.