QUAESTIO XI

Si viri justi voluntas bona est, quid est ut Isaac, non Esau, quem voluit; sed Jacob, quem noluit, benedixit (Gen. XXVII, 27)?

Justi hominis, quantum ad conscientiam ejus pertinet, voluntas bona est; quantum autem ad praescientiam, immunis est ab adversis. Deus enim solus est, qui de futuris judicat. Ac per hoc Isaac justus quantum ad praesentem humanitatem, dignum esse majorem filium suum benedicendum magis putabat. Sed Deus qui occultorum cognitor est, minorem benedictionem mereri ostendit, ut in benedictione non hominis ostenderet esse beneficium, sed Dei; quia officii dignitas est, non hominis meritum, quam Dei sequitur benedictio. Denique dictum est a Deo in Numeris ad Moysen et Aaron sacerdotes, Vos ponite nomen meum super filios Israel; ego Dominus benedicam eos (Num. VI, 27): ut gratiam traditio per ministerium ordinantis transfundat hominibus, nec voluntas sacerdotis obesse aut prodesse possit, sed meritum benedictionem poscentis. Quanta autem sit dignitas ordinis sacerdotalis, hinc advertamus. Dictum est enim de nequissimo Caipha interfectore Salvatoris inter caetera, Hoc autem a semetipso non dixit; sed cum esset princeps sacerdotum anni illius, prophetavit (Joan. XI, 51). Per quod ostenditur spiritum gratiarum non personam sequi aut digni aut indigni, sed ordinationem traditionis : ut quamvis aliquis boni meriti sit, non tamen possit benedicere, nisi fuerit ordinatus, ut officium ministerii exhibeat. Dei autem est effectum tribuere benedictionis.