QUAESTIO XII

Quare Abraham fidei suae signum, circumcisionis accepit sacramentum (Gen. XVII, 10)?

Si velis advertere, non incongruum videbis quod putas diversum esse a ratione. Credens enim se filium habiturum, in quo omnes gentes benedicerentur, et a quo sanctimonium exoriendum erat, illa in parte signum accepit, per quam generatio filiorum et inchoat, et cessat, ut sanctior sit. Sed si aliquibus deformatio videtur, animadvertant Abraham in eo gavisum, et filios ejus hoc testimonio fuisse gloriosos. Nam Achior utique unus ex principibus Gentilium videns tantam virtutem esse in Deo Abrahae, ut Holofernem ducem exercitus Assyriorum, cujus potentiam tota terra tremebat, proprio gladio manu feminae decollaret; sponte se circumcidit, arbitratus ex eo ipso dignitatem sibi esse quaesitam (Judith. XIV, 6). Nonne prae se fert, si aliquis pro nomine Christi oculum aut aliquod membrum amiserit? Nonne partem ipsam humanis vultibus ingerit, ut appareat gloriosus? Pro fide enim aliquid ad tempus amittere, lucrum est facere. Ita et Abraham fidei suae signum accipiens, non deformatus est, sed melioratus. Spiritualiter vero hoc significavit, quia nebula carnis circumcidi debebat a cordibus hominum per fidem Christi: quia carnalis error obstabat, caliginem praestans humanis cordibus, ne cognoscerent Creatorem. Abraham autem, quia et promissus est ex semine ejus futurus Christus, qui hanc caliginem abstergeret, ideo circumcisus est, quia filium credidit se habiturum, qui errorem hunc amputaret. Jam vide, si non congrue illa in parte vel tale signum accepit.