QUAESTIO XIII

Si judicium Dei justum est, quare infantes in Sodomis simul cum parentibus cremati sunt (Gen. XIX, 25)?

Ut nimis impium facinus Sodomitarum possit adverti, peccatum eorum pervenit usque ad necem filiorum ipsorum, ne de origine illorum signum aliquod remaneret. Nonne provisum est illis ne diu viventes exempla sequerentur patrum? A gehenna enim liberi sunt, in aliena causa occisi. Parentes enim tam pro se, quam pro his rei sunt, quia ut eorum opera oblitterarentur, omnis progenies ipsorum erasa est. Nam sicut de bonis parentum laeti sunt filii, eo quod commendentur praerogativa illorum; sic et de morte, quae pro malis illorum infertur, queri non possunt. Quemadmodum enim participes in lucro sunt, necesse est ut sint et in damno. Similiter et in Aegypto pro noxis patrum plexi sunt filii, sed ut ad emendationem eorum proficeret: ut quia ex aliis causis Deum credere et venerari, qui in Moyse erat, noluerunt, hac plaga territi confiterentur cum satisfactione, ne gravius hunc reatum sentirent. Haec ergo mors filiorum, crimen est patrum. Quocumque enim modo filii debitum spiritum reddiderunt, futuri accusatores parentum, quia perfidiam suam nec sanguine filiorum vincere potuerunt. Non ergo in futurum, sed ad praesens tempus mala parentum filios invenerunt. Nec qualecumque beneficium est, gloriosum non esse, nec tamen reum. Nam si quidam cum precibus enituntur, in postremis positi, ad fidem veram accedere, ut, si non coronam, vel veniam mereantur; quomodo poterunt hinc aliquid queri, cum quibus ita actum est, ut neque esset unde ignosci sibi precarentur, neque sublimes haberentur quia minime laboraverunt? Confer nunc unius momenti cruciatum ad multi temporis poenam. Arbitrare etiam multos laborare, et quia perseverare non possunt, non solum effectum laboris amittere, sed et poena multari. Adde etiam, quia difficile de malis nati, et inter nequissimos educati vel conversati, mentem suam temperant ad disciplinam Dei sequendam. Vide ergo, si non magis bene actum est cum filiis perditorum.