|
Quid est ut Deus, qui justus praedicatur, peccata
patrum filiis reddere promiserit in tertiam et quartam progeniem
(Exod. XX, 5)?
Nihil injuste Deum facere aut dicere, qui dubitat, insanus est.
Itaque si verba Domini non supprimantur, sed omnia quae ad eamdem
quaestionem pertinent, proponantur; lucebit quod obscurum videtur, et
pium aestimabitur quod minime justum putatur. Qui enim verba supprimit
quaestionis, aut imperitus est, aut tergiversator, qui calumniae
magis studeat quam doctrinae. Porro autem repromisit quidem Dominus,
reddere se peccata patrum filiis, sed qui oderint eum, hoc est, qui
in paternis malis versati servierint idolis, sicut et patres illorum.
Ille enim inimicus Dei est, qui honorem nominis ejus vindicat
creaturae. Sicut enim justorum filii et ipsi justi nobilitant in se
genus justitiae, dum et patrum et sua justitia sublimantur; ita et
nequissimorum, et ipsi filii nequissimi crementum faciunt malitiae,
quia et malorum filii sunt, et nequitiam illorum exemplarunt ad
perditionem multorum. Cum terrore ergo locutus videtur Deus: sed
verum est, et hoc habet ratio. Quis enim malum et mali hominis filium
non duplici genere exsecretur; quomodo bonum et boni filium duplici
mercede censet honorandum? Idcirco autem in tertiam et quartam
progeniem reddere se promisit, ut si post patrem malum filius non
sequatur perfidiam patris, nepos autem avi in malis imitator existens,
sciat se non immunem futurum a severitate sententiae; aut si et nepos
forte non avi, sed patris secutus vestigia Testamentum diligat Dei,
non ignoret pronepos ad se usque pervenire sententiam, si aemulus sit
proavi perfidiae. Hac legis manifestatione deterreri voluit Deus
impios patres, ut agnoscentes quantum mali pareret sectatio
idololatriae, vel affectu filiorum revocarentur ad reverentiam
Creatoris; aut filii timentes ne incurrerent peccata patrum, Dei
legi obtemperarent. Illi autem addentes ad nequitiam, aliter hoc
interpretari coeperunt dicentes, Patres nostri manducaverunt uvam
acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt: ut securi de impunitate, eo
quod filiis ipsorum redderentur peccata, neque spiritus neque carnis
haberent pietatem. Hinc dicitur eis, Non morietur filius pro patre,
neque pater pro filio; sed, anima quae peccavit, ipsa morietur
(Ezech. XVIII, 2, 4). Ut addiscerent non impune sibi
futurum, sed sic reddi peccata patrum filiis, ut quia impietatem
parentum secuti, mala, quae oblitteranda erant, exemplaverint,
acerbius puniantur. Postquam ostendit Deus quid mali pariat
idololatria, addidit statim quae bona diligentes se sequantur,
dicens, Et faciens misericordiam in millia millium iis, qui diligunt
me, et custodiunt praecepta mea (Exod. XX, 6): ut bonum
patris, non usque ad pronepotem, sed usque ad millia millium reddat.
Ut puta, si quis ex semine David diligat Deum, quem constat utique
porro ante mille annos fuisse: huic additur misericordia Dei, ut in
necessitate, duabus suffragantibus causis, misericordiam accipere
mereatur; quia et ipse Dei cultor est, et ex ejus semine est, qui
amaverit Deum. Et in hoc clementia Dei laudabilis est, ut odio
habentibus se usque in tertiam et quartam reddat progeniem, et non in
millia millium: ut si in quintam progeniem tractum fuerit malum, inde
iterum caput habere incipiat, ut ex eo numeretur usque ad tertiam et
quartam progeniem. Sed dicet quis: Auctori magis amplius reddendum
justum videtur, quam imitatori. In auctorem congrue datur vindicta;
filiis autem quod plus dicit reddi, poena est patrum. Et si causam
quaeras, accessu Legis peccatores plus fiunt rei, sicut Lamech et
post Lamech. Quibusdam tamen videtur, sic reddita esse peccata
patrum in filios, dum in captivitatem ducti sunt causa patrum, et
fuerunt ibi usque ad quartam generationem. Quod si verum est, non
solum odio habentibus se reddidit peccata patrum, sed et diligentibus
nomen suum: quia et Daniel abductus est, et tres pueri, et Baruch,
et Ezechiel, et Esdras ibi natus est. Liquido ergo apparet illud
convenire propositae quaestioni, quod supra diximus.
|
|