|
Cum justum Lex praedicet, et hic vere justus sit, qui
plenam habet justitiam, quomodo contra Salomon, Noli, inquit, esse
justus multum (Eccle. VII, 17)?
Nimia justitia incurrit peccatum, temperata vero justitia facit
perfectos. Non enim sine malitia est, qui multum est justus; quia
peccantibus ad singula si respondeas, non deerit ubi pecces. Denique
Dei temperata justitia est. Peccantibus enim aliquando ignoscit,
aliquando irascitur, aliquando reddit non quantum digni sunt: suffert
enim eos, ut sint qui proficiant. Lex enim quia seipsam mollire non
potest, a nobis mitiganda est, ut possit prodesse sub se agentibus.
Hic ergo justus non est multum, qui Dei imitator est.
|
|