QUAESTIO XVI

Quare angelus qui volebat in via Moysen occidere, circumcisione infantis placatus est (Exod. IV, 24)?

Quod sine consilio Moyses fecerat, apparentia comminantis angeli emendavit. Denique videns fieri, quod per negligentiam fuerat praetermissum, cessavit ab ira. Idcirco ergo sic infestum angelum in se vidit Moyses, et paratum ad vindictam, quia viri sublimis culpa, grave peccatum est. Quanto enim persona ejus sublimis est, tanto magis grave delictum ejus. Quod ergo a summo viro, utpote a ductore populi, fit, acerbissimum est peccatum. Pergebat itaque ad filios Israel, missus a Deo Abrahae, et signum justitiae Abrahae non ferebat, in quo gloriari sciebat Judaeos, ut aut ipse sollicitator diceretur, aut non ab eodem Deo missus, qui Abraham elegerat. In Madian enim habitans filios suos minime circumcidit: quos aut ducere secum ad Aegyptum non debuit, qui caeteros ibat inde educere; aut certe circumcisos assumere, propter quae supra diximus. Sephora ergo uxor Moysi, quod compendio loquitur Scriptura, non ignorans qua causa viro suo infestus angelus videbatur, accipiens petram, circumcidit filium suum, et recessit angelus. Ea enim ratione, mitigata est ira, qua fuerat accensa. Nam aliquando compendio loquitur Scriptura, quae subintelligi vult ex proposita ratione: sicut et illud, quod Salvator dicit inter caetera ad Judaeos, Quare et vos praeteritis mandatum Dei, ut traditionem vestram statuatis? Nam Deus dixit, Honora patrem tuum et matrem; et, Qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur. Vos autem dicitis, Quicumque dixerit patri aut matri, Omne munus quodcumque fuerit ex me, tibi proderit, et non honorificabit patrem aut matrem suam (Matth. XV, 3-6). Sine dubio per compendium dixit hoc Salvator, ut subintelligantur sacerdotes Judaeorum, dum avaritiae studerent, Dei Legem sprevisse. Impia enim conspiratione consilium dederunt filiis, ut maledicentes patrem aut matrem, quodcumque offerrent quasi donum Deo, per quod data sententia in maledicos solveretur: unde securi facti filii, contra Dei praeceptum contemnebant parentes. Ita et Moyses cum infestum sibi videret angelum, intelligens causam, quid fieri deberet ostendit uxori ut recederet ab eo angelus, qui eum quaerebat occidere. Hoc subintelligitur in hac causa, sicut et illud quod supra diximus in sacerdotes.