QUAESTIO XVII

Quid est ut maledictos dicat Lex, qui semen non reliquerint in Israel; per Isaiam autem nihil obesse dicatur spadonibus, quia generare non possunt (Exod. XXIII, 26; Deut. VII, 14, et Isai. LVI, 3-5)?

Quoniam aliter quam dictum erat, intelligi coeperat: idcirco Isaias propheta ostendit postea, quo sensu dictum esset. Cum enim hoc ex causa offensi Dei sententiae loco positum esset, quia deserentes Deum in eo percutiebantur, ne ducentes uxores semen relinquerent; sic hoc arripuit error humanus, ut putarent reos esse apud Deum, si qui aut uxores nollent, aut accipientes, ut assolet, generare non possent; quasi nihil aliud quam semen quaereret Deus, sicut arguuntur per Malachiam prophetam. Isaias ergo ut consolaretur eos quos mala intelligentia contristaverat, docuit nihil obesse, si quis aut non posset habere filios, aut nollet, dummodo legem Dei servaret. Maledictum enim illis competebat, qui cum possent ac vellent, divino obstante judicio, steriles erant, ne fructum haberent creationis Dei, quem spernebant; ut cum viderent aut generare se non posse, aut genitos minime possidere, cognoscerent indignantis Dei iram esse, et conversi satisfacerent. Nam et sancti viri cum cupidi essent filiorum, et non id obtinerent, aestimabant peccata obstare et dolebant, ignorantes Dei esse providentiam, cui servabantur. Denique ad Dei procurationem, et Anna concepit, et peperit Samuelem (I Reg. I, 20), et Elizabeth Joannem (Luc. I, 57), et uxor Manue Samsonem (Judic. XIII, 24). Spiritualis enim intelligentia in hac causa ista est, ut maledicti habeantur qui non reliquerint semen, quod videat Deum, id est, qui non imbuerint aut filium, aut servum, aut proximum, qui Dei timorem doceat super terram.