QUAESTIO XVIII

Quare Saül peccans petiit orari pro se ut ignosceretur sibi, et impetrare non potuit; David autem peccans postulavit, et veniam consecutus est (I Reg. XV, 24-26; II Reg. XII, 13)?

Dei judicium retractari non convenit: nam humana imbecillitas atque imperitia, Dei se debet judicio erudire, in hoc quod non sapit, ut ex sententia Dei intelligat veritatem, et nihil aliud fieri debuisse, quam quod videt fecisse Deum, quem scit acceptorem personarum non esse (Act. X, 34). Si enim David precem suscepit, et Saül refutavit, nihil adversum sentiendum est Deum fecisse. Sciens enim qua mente uterque locutus est, ejus petitionem accepit, quem vidit tribulato corde veniam postulare; illum autem despexit, quia animam ejus poenitentiae non tetigerat dolor. Quia Deus cordis auditor est magis quam vocis. Hinc dictum est, Homo videt in facie, Deus autem in corde (I Reg. XVI, 7). Ideo etiam fallimur, quia simulatio in verbis et vultu circumvenit nos: in corde enim quid sit videre non possumus. Quamobrem Dei judicium sequi nos oportet, qui secundum cor, in quo uniuscujusque sententia est, examinat singulos. Hoc etiam et Salvatorem fecisse invenimus. Scribam enim se offerentem non suscepit (Matth. VIII, 19); sedentem autem Levi ad telonium vocavit (Id. IX, 9; Luc. V, 27): quia verba Scribae non secutum est cor, Levi autem tacens hoc in corde habebat, quod Scriba in verbis: Jesus autem, qui juxta quod scriptum est, sciebat quid esset in homine (Joan. II, 25), Levi elegit. Praeterea David non alium pro se voluit humiliari sicut Saül, sed ipse supplex tribulato corde veniam precabatur.