QUAESTIO XIX

Quaerendum est, si Adam factus, corpus immortale habuit, an mortale?

Deus hominem fecit, qui quamdiu non peccaret, immortalitate vigeret: ut ipse sibi auctor esset aut ad vitam, aut ad mortem; ut custodiens se a peccato, labore suo gauderet, esse se immortalem; negligens vero factus, ipse sibi imputaret, quia coeperat esse mortalis. Quamdiu enim in Creatoris lege duravit, dignus fuit edere de arbore vitae, ut mori non posset. Nec enim corpus tale erat, quod dissolvi impossibile videretur; sed gustus arboris vitae corruptionem corporis inhibebat. Denique etiam post peccatum potuit indissolubilis manere, si modo permissum esset illi edere de arbore vitae. Nam quomodo immortale corpus habebat, quod cibo sustentabatur? Immortalis enim non eget esca neque potu. Cibus enim vires praestabat, vitae autem arbor medicinae modo corruptionem omnem prohibebat. Sic enim homini erat quasi inexpugnabilis murus.