|
Cur Deus mundum fecerit?
Fecit, quia est opifex; aut negetur, si non est. Sed esse, ipsa
opera manifestant. Fecit ergo ut esset quod ante non erat, quia sine
dubio melius est esse, quam non esse. Si dicatur, Numquid inane
fuit aliquid ubi faceret, aut quid prius erat ubi fecit? Hoc Vas
electionis paucis absolvit. Ait enim cum de Deo esset sermo, In
ipso vivimus et movemur, et sumus (Act. XVII, 28): hoc
est, omnia in Deo, quia ubique est, et ante omnia solus ac
aeternus, invisibilis omni creaturae. Et ne mysterium praetermisisse
videamur, aut potius ignorasse cur mundus factus sit; dicimus diaboli
apostasiam multos angelos, id est spirituales potentias, secum in
praevaricationem traxisse, dum voluit sibi regnum impia praesumptione
defendere: quod propheta Isaias significat, dicens, Quomodo
cecidisti de coelo, Lucifer, qui mane oriebaris (Isai. XIV,
12)? id est, qui caeteris lucidior apparebas. Erat enim quasi
princeps multorum, inter quos clarior erat, et cum quorum societate ad
impium descendit certamen. Videns enim infra se multas spirituales
potentias; quippe cum in paradiso Dei praestantior esset cognitione
mysterii coelestis, ipsa elatione inflatus. voluit dici deus: hac
scilicet ratione, qua etiam in praesenti vita exemplum ejus quosdam
imitatos videmus, qui contemplatione aggregatorum circa se militum
elati, satellitibus in hac re fomitem conspirationis praebentibus,
imperium sibi vindicare voluerunt. Hinc est unde Deus, ut ejus
praesumptionem non potestate, sed ratione destrueret, materiam
condidit, quae esset rerum confusio, ex qua faceret mundum.
Distincta enim, quae simul confusa erant, hunc praestiterunt quem
videmus ornatum. Discretis enim ab invicem substantiis, facta
compaginatione mundus vocatur; quia unaquaeque res ab altera segregata
ad mundum apparuit: ut hic homo positus, creatus ex supernis et
infernis, id est, ex coelestibus et terrenis, unius Dei dominium,
non tantum voce, sed et imagine, qua unus ab uno Deo factus est, ex
quo caeteri orientur, ostenderet. Ideo enim unus unum fecit, ut
doceret ab uno omnia esse, ac per hoc unum esse Deum, ut superior
creatura ad confusionem suam in homine disceret, qui de terra conditus
est, veritatem. Ex eo diabolus inimicus exstitit hominis. Praevidit
enim quia ad accusationem ejus factus est homo: unde subtilitate sua id
egit, ut in eamdem illum praevaricationem in quam ipse ruit,
induceret, ut accusatorem suum participem suae damnationis efficeret.
Ex transgressione enim deitatem illi spopondit, ad quam ipse dum
affectaret, ab ea dejectus est. Et quia omnis natura a crimine libera
est, ex accidenti sumit nomina. Ante enim res, postea significatio:
ac per hoc satanas et diabolus ex actu ejus composita sunt nomina, ut
sit non naturae ejus, sed voluntatis significatio. Itaque ut
propositum Dei, quod in causa creati hominis decrevit, maneret, et
factum diaboli, per quod hominem circumvenit, ad cumulum ejus reatus
proficeret; Christus de sacris sedibus etiam ad terras venire dignatus
est: ut et hominem a transgressionis sententia liberaret, et diaboli
futuram perditionem, ne quis factum ejus imitaretur, ostenderet.
Propterea dixit Joannes apostolus, Ideo venit Filius Dei ut
solveret opera diaboli (I Joan. III, 8); qui si natura malus
esset, poenam ei promittere, aut dementis erat, aut iniqui. Quis
enim arguat eum, quem videt non aliter aliquid facere, quam natura
ejus admittit? Si igni potest succenseri, quia urit, aut aquae quia
infrigidat, cum non utique voluntate hoc faciat, sed natura? Unde
etiam diabolus si natura malus esset, voluntatem non haberet. Nec
enim posset discernere, sed uno atque eodem modo omnibus se quasi
caecus ingereret. Porro autem judicio quodam hoc agit: nam suam
voluntatem facientibus parcit, a quibusdam neophytis dissimulat, ad
Dei auxilium confugere volentibus offendicula et impedimenta opponit,
servis Dei insidias tendit, et promptioribus circa ejus obsequia magis
infestus est. Unde manifestum est, voluntatem ejus esse in crimine.
Quamobrem Petrus apostolus ait, Sobrii estote et vigilate; quia
adversarius vester diabolus, tanquam leo rugiens, circumit quaerens
quem devoret (I Petr. V, 8). Gentiles non quaerit, Judaeos
non quaerit, malae vitae et conversationis non quaerit: sed quaerit
Dei servos et Christi famulos, quos sibi scit inimicos; quia factum
ejus et praesumptionem ejus condemnant. Denique Lege data, plus
exarsit invidia adversus eos qui sub Lege erant, sciens Legis
documenta unum Deum tradere, et bonam conversationem hominibus.
Igitur si hoc naturaliter putatur facere, reus constitui non potest:
quia hoc facit quod naturae suae est, et potest; et non facit quod non
potest, quia naturae suae non est. Itaque neque laudandus, neque
condemnandus est. Laudandus non est, quia obsunt quae agit;
condemnandus autem non est, quia non voluntate haec facit, sed impulsu
naturae. Nam aliquos scimus subito dementes factos, fuste, ferro,
lapidibus, morsibus, multis nocuisse, quosdam etiam occidisse;
captos autem industria et judicibus oblatos, minime reos factos, eo
quod non voluntate, sed impellente vi nescio qua haec gesserint
nescientes. Quomodo enim reus constituitur, qui nescit quid fecerit?
Ita et diabolus si bonum nescit, quare condemnandus censetur, qui non
facit quod nescit? Imo, si posset fieri, laudandus erat, quia facit
quod non novit. Nos autem jure rei constituimur, quia illud non
facimus quod scimus debere nos facere, vel quia illud facimus quod
scimus debere nos non facere. Sed quia per omnem Scripturam reum
diabolum constitui videmus, et propterea gehennam illi paratam
legimus, legibus illum damnandum scimus: quia cum sciret et posset
facere bonum, fecit malum. Nec enim Deus qui justus est, damnaret
eum, quia bonum non fecerat, quod nescierat; sed quia malum fecerat,
quod sciverat. Manifestatum itaque puto, nullam naturam debere dici
malum; quia omne malum, sicut claruit, ex voluntate fit, quae per
sensus accidit naturae.
|
|