QUAESTIO XX

Quid est quod dicitur, Panem Angelorum manducavit homo (Psal. LXXVII, 25), cum Angeli non egeant cibo; quippe cum sint natura simplices, et potentia spirituali vigentes?

Panis quem Angelorum appellat, manna est. Manna autem interpretatur, Quid est hoc? Videntes enim filii Israel, quasi semen coriandri cadere super terram candidum, dixerunt ad invicem, Quid est hoc (Exod. XVI, 15)? Quod in Hebraea lingua dicitur, Man hu? Hic ergo panis aut cibus, non mundi lege creatus est, commixtione elementorum; sed desuper venit spirituali ratione provisus. Nec quidem in supernis habebatur, quia corporibus alendis ad momentum, Dei virtute creatus est. Ideo autem Angelorum panis dictus est, quia ea virtute creatus est, qua angelica natura subsistit et vivit. Sine Deo enim nulla vita est. Per id ergo quod de coelo venisse dicitur, Angelorum dictus est panis. Ut enim quanta et qualia beneficia Dei circa hominem sunt, memoraret; sic locutus est, ut agnoscentes Deo gratias referrent, qui tanta cura servos suos gubernat, ut eis haec in carne adhuc positis, si necesse fuerit, exhibeat, per quae vivunt Angeli. Dixit Apostolus inter caetera, Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4), ut quia Christi virtute aqua fluxit de petra (Exod. XVII, 6), petra appellatus sit Christus. Simili modo, et quia manna potestate ejus venit de coelo, manna, id est, panis dicatur: ut quod tunc factum est, ejus rei, quae nunc in Ecclesia offertur, figura fuisse existimetur; ut Christiani populi, quos in Angelis significavit Scriptura, panem manducarent homines, id est, Judaei. Et quia major gratia est nunc, quam fuit in Prophetis et libertas data per Christum, quia ubi spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17); ad comparationem temporum et gratiarum, Christiani Angeli dicti sunt: quorum pane, qui Christus est, satiati sunt Judaei, quos homines dixit. Horum enim magis Christus est, quibus et revelatus est, et qui hoc nomine vocari censentur. Duplici ergo genere potest intelligi supra dicta quaestio, ut et panis Angelorum coelestium dici possit, et Christianorum secundum ea quae dicta sunt.