|
Quid sit ad imaginem et similitudinem Dei fecisse
hominem (Gen. I, 27), et an mulier imago Dei sit?
Hoc est ad imaginem Dei factum esse hominem, quia unus unum fecit:
ut sicut ab uno Deo sunt omnia, ita et ab uno homine omne genus
humanum. Similitudo autem haec est, ut quemadmodum de Patre est
Filius, sic et de viro mulier, ut unius principii auctoritas
conservetur. Sed filius ineffabiliter et incomprehensibiliter natus
est de Deo Patre: mulier autem corporaliter, sicut legimus (Id.
II, 21, 22), facta est de viro, ut per eam nativitas
oriretur. Filius vero Dei ideo natus est, ut per ipsum fieret
creatura. In hoc ergo dissimile est. Nam et de Deo Deus natus
est, de viro autem femina: quia illic simplicitas est, et non potuit
nisi de simplici simplex nasci, spiritus de spiritu, Deus de Deo.
Igitur vir imago Dei est. Sic enim scriptum est, Fecit Deus
hominem, ad imaginem Dei fecit eum. Unde et Apostolus, Vir
quidem, inquit, non debet velare caput, cum sit imago et gloria
Dei: mulier autem, inquit, velet caput (I Cor. XI, 7,
6). Quare? Quia non est imago Dei. Unde denuo dicit
Apostolus, Mulieri autem docere non permittitur, neque dominari in
virum (I Tim. II, 12).
|
|