|
Quid est, ut dicat Salomon justifica animam tuam ante
obitum tuum: et in Psalmo, non justificabitur, ait, in conspectu
tuo omnis homo vivens (Eccli. XIV, 17; Psal. CXLII,
2)?
Hic justificat animam suam ante mortem, qui spe vitae futurae
consequitur fidem, ne moriatur impius. Sed Salomon de eo dicit, qui
sub Lege vivit, et non conversatur juste. Hujusmodi ergo si corrigat
animum ut justitiae vias ambulet, justificat animam suam ante mortem.
Salomon enim propter judicium futurum consilium dedit, ne quis
indiligens circa se in peccatis moriatur. David vero de perfectione
justitiae locutus est; quia nemo justificabitur apud Deum, ut dignus
promissione sit, nisi fuerit mortuus cum justitia. Quamdiu enim
vivit, futurorum meritum non habet adhuc plenum. Unde dicit
Salvator, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit
(Matth. X, 22, et XXIV, 13).
|
|