QUAESTIO XXIII

An ex traduce sint animae sicut et corpora?

Inhonestum puto, si dicantur animae cum corporibus generari, ut anima nascatur ex anima, quod nec animae ipsi competit: aut si certe singulae coelestes potestates factae sunt, et ex ipsis caeterae natae sunt, potest ex una Adae anima credibile videri caeteras nasci. Sed non convenit, quia soli Deo hoc possibile fuit, ut simplex generaret, nec caeteris concederetur. Quod tam mysticum est in causa Salvatoris, ut non solum a solis gentilibus vel Judaeis, verum etiam ab ipsis qui Christianos se dicunt, incredibile reputetur. Photiniani enim et Ariani hanc fidem spernunt, nec credunt Deum generasse. Nam si eo tempore quo seminatur corpus, etiam anima generatur ex anima, de Adam costam sublatam legimus, non tamen animam natam ex anima: sed si costa secum habuit animam, jam non nata est, sed detracta in partem. Sed nec hoc scriptum est. Propheta enim Zacharias inter caetera, Qui plasmavit, inquit, animam hominis in eum (Zach. XII, 1). Nec Isaias ab his dissentiens ait, Sic dicit Dominus Deus qui fecit te, et finxit te in utero (Isai. XLIV, 2). Si ergo in utero fingitur, jam formato corpori tribuitur. Cum enim omnia membra implet corporis, figurata dicitur in corpore. Ut sicut aqua, cum sit sine effigie, missa tamen in vas figurata videtur; ita et anima cum sit natura incorporea et simplex, quasi formatur in corpus, singula membra vivificans. Quod quidem Moyses manifestius tradidit dicens, Si quis percusserit mulierem in utero habentem, et abortiverit: si formatum fuerit, det animam pro anima; si autem informatum fuerit, multetur pecunia (Exod. XXI, 22): ut probaret non inesse animam ante formam. Itaque si jam formato corpori datur, non in conceptu corporis nascitur cum semine derivata. Nam si cum semine et anima existit ex anima, multae animae quotidie pereunt, cum semen fluxu quodam non proficit nativitati. Sed si propius respiciamus, videbimus quid sequi debeamus. Contemplemur facturam Adae. In Adam enim exemplum datum est, ut ex eo intelligatur, quia jam formatum corpus accepit animam. Nam potuerat animam limo terrae admiscere, et sic formare corpus. Sed ratione informabatur, quia primum oportebat domum compaginari, et sic habitatorem induci. Anima certe quia spiritus est, in sicco habitare non potest, ideo in sanguine fertur. Cum ergo corporis lineamenta compacta non fuerint, ubi erit anima? An foris vagatur, quamdiu immittatur; cum ratio tradat sic dari eam ut animet corpus, non ut otiosa vagetur? Sed ex quo detur, dicant qui aliud putant; ex mare, an ex femina ? Si ex femina, non convenit; quia aliud in exemplo est. Proponunt enim ex viro cum costa datam et animam: quod multis rationibus infirmari docuimus. Unde forte videatur dari ex femina, maxime propter Salvatorem, quem scimus sine complexu carnis de Spiritu sancto natum ex femina. Quod si arbitrantur, plus dant feminis: auctoritatem enim viri immutant in feminam. Cum enim tam corporis quam animae originem ex viro dicant, convertunt se ut id quod potius est, ex muliere dicant, id est, animam; quod vero minus, ex masculo, id est, corpus: cum manifestum sit ordinem exempli a Deo traditi immutari non posse.