QUAESTIO XXIV |
Quid est, ut cum vir et mulier una sint caro, vir imago Dei sit, et non femina?Unius substantiae quidem sunt vir et mulier, et in anima et in carne: sed gradu major est vir, quia ex eo est femina, sicut dicit Apostolus, Caput mulieris vir (Ephes. V, 25; I Cor. XI, 3). Causa enim majorem fecit virum, non substantia. Nam et in uno corpore majora membra sunt et minora, non natura, sed ordinatione. |