QUAESTIO XXV

Utquid Joseph post prophetiam adjurat filios Israel, ut cum a Deo liberarentur, cineres ejus de Aegypto transferrent (Gen. L, 24)?

Non otiose illud mandasse Joseph filiis Israel, in absoluto est. Qui enim prophetare potuit, non improvide locutus esse credendus est. Cum enim esset in Dei Creatoris devotione propensior, sciens autem ab Aegyptiis se coli causa administrationis, qua in magna egestate Aegyptum gubernavit; post exitum suum errorem petivit auferri: certus vanitatem vulgi mortuos magis ut deos venerari quam vivos, ne ei deferretur debitus Creatori honor. Hic ergo ostendit se liberum fuisse a vana superstitione Aegyptiorum, quando ne ad Dei injuriam proficeret, cineres suos transferri mandavit. Quod quidem et Apostolos invenimus secutos. Paulus enim et Barnabas cum sacrificari sibi velle vidissent, scientes hoc exosum Deo, sciderunt vestimenta sua dicentes, Quid facitis? et nos homines sumus vobis similes: et sic compescuerunt turbas (Act. XIV, 10-17).