|
Requirendum de Elisaeo, an id quod dure petiisse ab
Elia dictus est (IV Reg. II, 10), consecutus sit?
Cupidus spiritus Elisaeus faciendarum virtutum, illectus exemplo
magistri, accepta facultate poscendi quodcumque voluisset, avarus ad
bonum, dupliciter spiritum sibi inesse, quam in magistro erat,
postulavit. Cui homo Dei Elias ait, Dure petiisti. Aviditate
enim non consideravit discipulum non esse super magistrum (Matth.
X, 24). Elias tamen sciens illum non ambitione praesentis gloriae
hoc postulasse, respondit: Attamen si videris me assumi abs te, erit
tibi sic. Sensus hic ponderandus est. Subindignatus autem cum
dixisset, Dure petiisti; subjecit, Si videris me tamen assumi,
erit tibi sic; neque negasse illi visus fuerat. Ostendit sic illi
futurum sicut dignum erat, non sicut ipse postulaverat. Multa enim
subintelligi vult Scriptura, ut collectus sensus ex verbis, non sit
rationi religionis adversus. Nam utique dura petitio, etiam meritum
debebat amittere: sed quia cupidus boni sic postulavit, Deus qui scit
quid unicuique dandum sit, bonis privari illum non passus est meritis
suis. Videamus itaque si Eliae meritum admitteret, ut Elisaeus
duplum donum ejus mereretur accipere. Dictum namque est a Spiritu
sancto per Zachariam, cujus meriti futurus esset Joannes, Veniet,
inquit, in spiritu et virtute Eliae (Luc. I, 17). Parem ergo
Joannem Eliae ostendit. Et Dominus dicit, Nemo major inter natos
mulierum propheta Joanne Baptista (Matth. XI, 11). Non
dixit, omnibus major est: sed, nemo illo major est; hoc est,
aequalem habet, majorem non habet. Elias ergo par illi est, nullo
utique minor; quomodo Elisaeus major illo est, cum Joannes quo nemo
major est, par Eliae sit? Nam veniens ad aquarum transitum, non
accepit honorem ab eis, ut potuisset transire, nisi nominasset Deum
Eliae (IV Reg. II, 14): ut per hoc dura petitio correpta
videretur, dum nonnisi nomine Eliae auditus est, ne id quod dure
petierat, accepisse putaretur, quasi non sufficeret pro temporis
merito dispensatio spiritus concessa Eliae.
|
|