|
An Pythonissa Samuelem excitaverit, et ipse ab ea
visus sit, et locutus sit ad Saül: quae historia refert in libro
Regnorum (I Reg. XXVIII, 7-20)?
Indignum facinus aestimo si secundum verba historiae commendetur
assensus. Quomodo enim fieri poterat, ut arte magica attraheretur
vir, et nativitate sanctus, et vitae operibus justus? aut si non
attractus est, consensit? Quod utrumque de viro justo credere
absurdum est. Si enim invitus adductus est, nullum suffragium habet
justitia; si autem voluntarius, amisit meritum spirituale, quod
positus in carne quaesiverat: quod valde absurdum est; quia qui hinc
justus recedit, permanet justus. Porro autem hoc est praestigium
satanae, quo ut plurimos fallat, etiam bonos in potestate se habere
confingit. Quod Apostolus inter caetera ait, Ipse satanas
transfigurat se in angelum lucis (II Cor. XI, 14). Ut enim
errorem faceret, in quo et ipse gloriaretur, in habitu viri justi et
nomine se subornavit: ut nihil proficere spem quae praedicabatur Dei
cultoribus, mentiretur; quando hinc exeuntes justos finxit in sua esse
potestate. Sed hoc quosdam fallit, quod de morte Saül et filiorum
ejus non sit mentitus: quasi magnum sit diabolo, ante diem occasum
corporis praevidere, cum signa quaedam soleant apparere morituris;
quippe a quibus Dei protectio amota videtur. Quanto magis diabolus
quem angelica majestate sublimem prophetica oracula fuisse testantur;
de cujus magnitudine Apostolus ait, An ignoratis altitudinem satanae
(Id. II, 11)? Quid mirum ergo si imminentem prope mortem
potuit praevidere, cum hoc sit unde fallit, et se in Dei potestate
vult adorari? Nam tanta hebetudine demens effectus est Saül, ut ad
pythonissam confugeret. Depravatus enim causa peccati, ad haec se
contulit quae damnaverat. Sed si quis propter historiam, et ea quae
verbis expressa sunt putet non praetermittenda, ne ratio historiae
inanis sit; recte faciet quidem, si tamen minime istud ad veri rapiat
rationem, sed ad visum et intellectum. Saül namque reprobus factus,
non poterat bonum intellectum habere. Historicus enim mentem Saül et
habitum Samuelis descripsit, ea quae dicta et visa sunt exprimens;
praetermittens, si vera an falsa sint. Quid enim ait? Audiens in
quo habitu esset excitatus, Intellexit, inquit, hunc esse
Samuelem. Quid intellexerit retulit, et quia non bene intellexit,
contra Scripturam alium adoravit quam Deum; et putans Samuelem,
adoravit diabolum, ut fructum fallaciae suae haberet satanas. Hoc
enim nititur, ut adoretur quasi Deus. Si enim vere Samuel illi
apparuisset, non utique vir justus permisisset se adorari, qui
praedicaverat Deum solum esse adorandum. Et quomodo homo Dei, qui
cum Abraham in refrigerio erat, dicebat ad virum pestilentiae, dignum
ardore gehennae, Cras mecum eris? His duobus titulis subtilitatem
fallaciae suae prodidit improvidus satanas, quia et adorari se permisit
sub habitu, et nomine Samuelis contra Legem; et virum peccatis
pressum, cum magna distantia peccatorum et justorum sit, cum Samuele
justissimo futurum mentitus est. Verum potest videri si de Samuelis
nomine taceatur, quia Saül cum diabolo futurus erat. Ad eum enim
transmigravit, quem adoravit. Semper enim diabolus sub velamine
latens, prodit se, dum ea confingit quae abhorreant a personis, per
quas fallere nititur.
|
|