|
Quid contradicendum iis sit, qui mundum istum ab
aeterno naturaliter moveri inquiunt, neque initio, neque abolitioni
obnoxium?
Mundum ab aeterno constare et nulli debere subjectionem, improbabile
et impossibile est: quem videmus tanta diversitate exstare corporum;
cum nihil divinum et aeternum possit esse nisi simplex, in quo nulla
diversitas videatur, sed sit unitas. Nam et vices ipsas temporum non
servat, ut non solum in temporibus varius sit, aut contrariis constet
substantiis, sed et in ipsis vicibus temporum: cum res aeterna
diversitatem abhorreat, et sit nec tactu nec visu capienda, utpote
incorporalis: hic autem passioni obnoxius est, quia et aqua repugnat
igni; et ignis si amplius fuerit, superat aquam; et terra cum sit
natura arida et frigida, patitur incendium, quasi res corporalis.
Itaque inconveniens est mundum aeternum dicere, quem cum videmus
passioni subjectum, et per saecula senectute deficere, credimus et
finiri. Quid censetur de homine, qui mundum aeternum putat? Certe
homo coepit in mundo: sine homine ergo cui proficiebat annua fecunditas
mundi? An sine aliqua providentia generabat? Et quomodo aeternus
corruptibilia et mortalia generabat, cum de aeterno debeat aeternum
existere? Et quod visibile est et sentitur et tangitur, qua audacia
vocatur aeternum? Et quod vicibus temporum ministratur, ita ut ipsa
tempora aliquando non servent officia sua, quomodo appellatur
aeternum? Aeternitas enim non corrumpitur, nec immutatur.
|
|