|
Quare octavo die mandatum est circumcidi (Gen.
XVII, 12)?
Octavo die a nativitate idcirco praeceptum est circumcidi, quia juxta
numerum et curricula dierum septem, ipse rursum primus invenitur quasi
post sabbatum, ut jam non octavus habeatur, sed primus. Quia enim
salus futura per Christum in primo die erat praedestinata (qui
Dominicus ideo dicitur, quia in eo resurrexit Dominus), qui est
post sabbatum; propterea salutis hujus figura in circumcisione data
est, ut quasi renovatio futura in circumcisionis lege dignosceretur.
Et quia per fidem salvari haberent homines, quae primo die
resurrectionis Domini firmata est; figura hujus rei in circumcisione
primo die data est, quae etiam esset signum fidei Abrahae. Integra
ergo causa est, quia signum praeteritae fidei primo die signatae,
figura fuit futurae fidei primo die constabilitae.
|
|