|
Quid opus erat per Moysen postea, et non ante,
exordium mundi et ordinem creaturae exponere.
Prius describi non debuit, quia adhuc ex hac causa error tantus non
erat in hominibus. At ubi jam error creverat generi humano, ita ut
etiam filii Israel contra hanc expositionem in Aegypto tradi audirent
a philosophis Aegyptiorum, a quibus etiam Moyses fuerat instructus
omnem peritiam Aegyptiacam, quae Apim quemdam mundum istum asserit
per malos angelos condidisse; hunc quoque principem mundi videri, id
est, satanam. Quam sententiam Marcion secutus, ruit in mortem.
Nam et Manichaei ab eodem satana hominem dicunt factum, non mundum
istum, stultiores caeteris. Cum enim mundum constet hominis causa
fabricatum, illi a Deo dicunt mundum factum, licet de alieno:
hominem vero ab adversario creatum, ut in domo alterius alter posuerit
dominum. Oportuit ergo Moysen, ut errorem istum proderet et
auferret, manifestare mundi et hominis fabricati Deum esse auctorem.
Accepta enim auctoritate per signa et prodigia quae fecit, docuit,
sine dubio id verum esse, quod testibus signis tradebat. Quis enim
non crederet ei, cujus tanta signa in rebus gestis existerent?
Denique hinc est, unde qui contra disciplinam hanc sentiunt, errare
noscuntur, quia nudis verbis assertionem suam allegare nituntur.
Itaque ut nihil Deo coaeternum esse doceret, ordinem ipsum creatarum
rerum exponit, ut dum minora prius facta memorat, postea autem
majora, nihil horum infectum habeatur: quia quae tempore minora sunt,
virtute majora sunt: ut si illa praescribere de tempore se putent,
ipsa infirmitate qua posterioribus subjecta sunt, convincantur: aut si
haec de virtute praesumendo primatum sibi vindicent, posteritate ipsa
humilientur, ut nihil horum non initio subjectum videatur. Ante
quidem coelum factum est et terra; deinde lux, quae in officio diei
est: post firmamentum, quod appellatum est coelum, et congregationes
aquarum quas appellavit maria, ut appareret terra in qua possit
habitari. Terram autem quam post coelum factam dicit, non terram
solam vult intelligi, sed materiam significavit, id est, omnia
inferna quae in mundi omnem speciem profecerunt. Coelum autem non hoc
carnale, sed illud supernum quod spirituale est, in principio factum
contendit: ut cum coelum primo dicit factum, deinde terram in coelo
omnia invisibilia, et in terra omnia visibilia creata a Deo
significaret. Totius enim naturae summa et ima comprehendit, ut
quidquid medium est, procul dubio etiam factum credatur. Luminaria
vero quae ad gubernandum mundum instituit, quarto die asserit facta,
ut quanto majora sunt virtute, tanto inferiora sint tempore. Hominem
autem sexto die constituit, ut in domum jam factam habitatorem
introduceret. Et valde sublimior est homo, quem utique sexto die
factum declaratum est: quem idcirco sublimiorem dixi, quia interior
ejus natura invisibilis est, et intellectu capax: sed fortitudine
major est sol, et lumine potior luna est, quam terra. Hinc est quod
quibusdam displicet dictum, Et vidit lucem quia bona est: ut quia
omnia a malo facta dicebantur, et bona credi non poterant, Moyses ut
bona quae facta sunt probaret, ipsi Deo placita quae fecit ostendit,
ut cui displicerent, reum faceret. Nam quomodo possit nescire lucem
qui dixit, Fiat lux, et facta est lux? Aut quis facit quod nescit?
Facta autem lux placuit ei qui se fecit. Quis opifex in opere suo non
laetetur? Sic dictum est, Vidit Deus lucem quia bona est (Gen.
I, 3, 4). Et non desunt qui dicant, quod mala est. Quid, si
sine testimonio esset relictum? Igitur descripta mundi fabrica, e
primi hominis origine traducem tenuit generis Seth, qui redditus est
pro Abel, et per ordinem venit ad Abraham patrem Judaeorum: ut
ostenderet Abraham huic Deo credidisse, qui opifex mundi est, et
ipsum Legem dedisse, in qua futurus Christus promissus est, qui
liberaret genus humanum de dominio diaboli. Ex his rationabilis
probatur fides nostra. Testimonium enim huic dat origo descripta,
quia ab initio genus est Christianorum. Ex Seth enim filio Adae
venitur ad Enoch, ab Enoch ad Noe, ex Noe ad Abraham, ab
Abraham descenditur ad David, a David ad Mariam, ex Maria de
Spiritu sancto nascitur Christus. Retro ergo omnes quotquot fidem
habuerunt unius Dei, quam Salvator praedicavit, jure Christiani
dicendi sunt. Ab initio enim Salvator venturus promissus est. Unde
Joannes in Apocalypsi ait, Agnus qui occisus est a constitutione
mundi (Apoc. XIII, 8). Itaque semper Christiani fuerunt.
Ii enim omnes, quos supra dixi, a primo homine creato in mundo, per
quos tradux tenditur ad Salvatorem, hujus Dei fidem habuerunt, de
quo Christus locutus est dicens: Haec est autem vita aeterna, ut
cognoscant te solum et verum Deum, et quem misisti Jesum Christum
(Joan. XVII, 3). Potest dici e contrario, Si ante et illi
Christiani fuerunt, quae notitia per Christum? Hunc intelligentiae
profectum adventus contulit Christi, quia praedicatio unius Dei
ostendit mysterium, et quid cuique personae competat, demonstravit,
et ad explendam Legis justitiam, addidit quae reservata erant.
|
|