QUAESTIO XXX

In Proverbiis, Justus, ait, accusator est sui in primordio sermonis (Prov. XVIII, 17): quomodo justus, si peccator?

Omnis veritas justitia est. Quia ergo confitetur quod est, justus est: veritatem enim loquitur; peccatores autem vindicantes sua delicta, justificari non possunt. Unde hujusmodi digne justus dicitur, quia pronuntians peccatum suum, remitti sibi utique postulat, misericordiam Dei implorans. Scit enim dictum in Lege, Confitere peccata tua, ut justificeris (Isai. XLIII, 26). Quid est autem, in primordio sermonis confiteri; nisi non coactum fateri, sed voluntarium? Quis enim etiam timens Deum, sine peccato est; cum et in cogitatione admisceantur delicta, et aliquoties peccemus inviti? Potest tamen et de eo dici vel sentiri, qui catechumenus dicitur, ut accedens ad fidem justificetur. Cum enim petit immutari se, sine dubio peccatorem se confitetur ut justificetur.