QUAESTIO XXXI

An cum muliere, natura serpens locutus sit; an actu dictus serpens diabolus eam seduxerit (Gen. III, 1)?

Quantum ad historiam pertinet, serpens natura dictus est, qui sapientior esset caeteris bestiis, quas fecerat Dominus Deus super terram. Denique et sententiam Deus in serpentem dedit. Nam quid mirum si diabolus sapientior erat bestiis, de quo dicit Apostolus inter caetera, An ignoratis altitudinem satanae (II Cor. II, 11)? Usque adeo autem natura serpens fuit, ut diceretur illi, Supra pectus et ventrem tuum repes, et terram edes omnibus diebus vitae tuae (Gen. III, 14). Haec longe sunt a conditione satanae; quia neque corporeus est, neque mortalis. Et si proprius aspiciatur, videbitur sententia data nihil obfuisse serpenti: sed in eo in quo factus est, jussus est permanere. Quia enim minister factus est satanae ad hominem subjugandum, cui omnia Deus subjecerat; idcirco Deus in ea subjectione qua omnia homini subjecerat, repressit elationem serpentis qua coeperat minister esse superbiae. Videbatur enim homo factus sub serpente, per quem, accepto consilio legem datam contempsit. Quoniam autem serpentes prudentes sunt, confirmat in Evangelio Dominus dicens, Estote astuti ut serpentes (Matth. X, 16). Igitur quia claruit vere serpentem locutum esse cum Eva; illud superest ut discernatur, an potuerit tam prudens esse et astutus, ut dolo falleret eam. Si enim caeteris bestiis prudentior erat, non tamen hominibus; quippe cum nullum animal rationale sit, nisi homo. Itaque serpentem subtilitatem istam composuisse impossibile est: quamvis enim prudens dicatur, sed non ultra naturam suam. Nec enim deliberat aut excogitat, aut consilium capit. Idcirco diabolum fuisse, qui per serpentem mulierem circumvenit, dubium non est. Admiscens enim se serpenti, egit per illum quasi per organum, ut nec mulier occulti diaboli intelligeret dolum, sciens prudentem esse serpentem. Ac per hoc corporaliter data sententia, spiritualiter in satanam cecidit; quia sententia reum tenet. Non enim ab homine data sententia est, ut innocentem forte perimeret per errorem aut malevolentiam; sed a Deo qui falli utique non potest, ut sententia ejus eum solum teneat, qui reus est. Quia enim cum sit invisibilis satanas, dolum corporaliter egit, corporalis videtur data sententia, ut illum spiritualiter teneat, cujus factum elicuit dari sententiam. Nam projectus de sacratissimis coelorum sedibus impudentissimus satanas in terra volutatur gemens semper. Sed forte dicatur, In qua, putas, lingua serpens locutus est ad mulierem? Serpentis utique ore. Si enim hodie non desunt, qui latratum canum intelligant, et luporum ululatum, et barritum elephantorum, et cantum gallorum; quare non magis rudis adhuc mulier scire potuit et intelligere sibilum serpentum, cum multos sciamus avium voces discernere ? Nam et constat diabolum ejus lingua uti, cujus corpus intraverit: nec aliter falleret mulierem. Ac per hoc serpentis ore locutus est per serpentem.