|
Legimus apud Salomonem, Dives et pauper
obviaverunt sibi; fecit autem ambos Dominus (Prov. XXII,
2): quomodo ergo personarum acceptio non est apud Deum?
Longe absit a fidelium mentibus haec impietatis assertio. Nam
Scriptura ne pauperem contemnendum doceret, et divitem
honorificandum, ostendit amborum opificem esse Deum: non utique in
paupertate et divitiis, sed in eo quod sunt. Si enim facultatibus ab
invicem discrepant, non tamen naturae substantia. Nec enim quia
occasiones proventus quosdam faciunt in mundo, aut prosperos in
divitiis, aut infaustos in paupertate, idcirco despiciendi sunt quos
Deus non humiliavit, aut suspiciendi quibus veritas non dedit
testimonium. Contemnendi plane sunt, sed corruptores morum et
sacrilegi in Lege Dei; honorandi vero diligentes Deum et disciplinae
cultores. Hi enim divites apud Deum habentur, qui bonae
conversationis sunt: et quanto in mundo contemptibiliores sunt, tanto
magis honorificentiores sunt in coelo. Nam qui beneficium temporis
habent in ampliandis facultatibus, si se cognoscant, et Dei
intelligant voluntatem, qui terram omnibus dedit, et solem suum
cunctis oriri jubet, et pluvias indiscretas effundit (Matth. V,
45); iniquitas autem temporis, aut fortuitae occasionis, aut
indigentia quibusdam abnegat quae Deus omnibus dedit; ipsi ministrant
eis, ut perficientes Dei voluntatem, non solum in mundo, sed et in
coelo divites sint, ne pauci temporis divitiae excludant aeternas.
Illi vero quos paupertatis causa despiciendos putant, si futurum Dei
judicium contemplentur, illic semper divites erunt, ubi divites
saeculi egebunt, poenitentes se pauperes non fuisse.
|
|