|
Salomon, Anni, inquit, impiorum minuentur
(Prov. X, 27): quomodo ergo est quod videamus impios aliquantos
longaevos?
Dignum erat quidem omnes impios, non solum citius hac luce carere,
verum etiam nec unius momenti temporis vita frui, qui Conditoris sui
immemores, vitae totius auctoritatem imputant creaturae. Sed
Scriptura hos impios alloquitur, qui cum sub Dei Lege agerent,
propensiores in idolis erant. Pejores enim sunt caeteris impiis:
scientes enim Deum et contemnentes eum, obtemperant servis. Et quod
de his dictum sit, probat Apostolus dicens, Scimus autem quoniam
quaecumque Lex loquitur, his qui in Lege sunt loquitur (Rom.
III, 19). Gentiles autem non habentur in numero vivorum.
|
|