|
Quomodo idem Salomon, Deus, inquit, mortem non
fecit: cum alio loco dicat, Bona et mala, vita et mors, paupertas
et honestas a Deo sunt (Sap. I, 13; Eccli. XI, 14)?
Nulli dubium est bona omnia a Deo esse, mala autem quae dixit, solum
mala sunt, dum vindicatur de nobis. Poena enim quamvis juste
inferatur, patienti tamen mala videtur. Nam et per prophetam ad
peccatores loquitur Deus dicens, Faciam vobis mala, id est, poenis
vos agam. Vita autem et mors sic a Deo est, quia legem dedit, quae
servantibus se vitam promittit, contemptoribus vero mortem, sed illam
quae secunda dicitur. Dum enim unumquemque adjudicat quid meretur, ab
ipso est, sive absolutio ad vitam, sive reatus ad mortem. Non ergo
inventor mortis est, sed judex, quia mortis auctor peccatum est.
Quomodo ergo Deus poterat facere mortem, qui nescit peccare? Sed
dum peccatis retribuit, ab ipso dicta est esse mors cum non ex ipso
sit, sed ex hoc qui peccavit. Eadem ratione paupertas et divitiae a
Deo sunt. Quidam enim habentes timorem Dei, luxuriam spernunt,
vitam prodigam fugiunt, ab egeno et paupere oculum non avertunt:
hujusmodi crementum faciunt bonorum. Scriptum est enim in
Proverbiis, Paupertatem et ignobilitatem aufert disciplina (Prov.
XIII, 18). At hi qui timorem Dei non habent, solutius
viventes et egenum despicientes, sicut scriptum est, in inopia erunt;
non solum negligentes et improvidi circa se, verum etiam contemptores
datae legis. Hoc modo fecit Deus pauperes ac divites: quia dum
offensio legis parit egestatem, a Deo fieri dicitur auctore legis; et
cum aliqui terrore disciplinam legis custodiunt, a Deo auctore legis
divites fiunt.
|
|