|
Qua ratione David Saül, postquam Deus ab eo
recessit, christum Domini vocat, et honorem defert ei (I Reg.
XXVI, 16, 18, sqq.)?
Non nescius David divinam esse traditionem in officio ordinis
regalis, idcirco Saül in eadem adhuc traditione positum honorificat,
ne Deo injuriam facere videretur, qui his ordinibus honorem decrevit.
Dei enim imaginem habet rex, sicut et episcopus Christi. Quamdiu
ergo in ea traditione est, honorandus est, si non propter se, vel
propter ordinem. Unde Apostolus inquit, Potestatibus sublimioribus
subditi estote. Non est potestas nisi a Deo: quae enim sunt, a Deo
ordinatae sunt (Rom. XIII, 1). Hinc est ut gentilem, in
potestate tamen positum, honorificemus, licet ipse indignus sit, qui
Dei ordinem tenens gratias agit diabolo. Potestas enim exigit, quia
meretur honorem. Nam ideo Pharaoni futurae famis somnium revelatum
est (Gen. XLI, 1-37): et Nabuchodonosor aliis secum
assistentibus solus filium Dei vidit in camino ignis (Dan. III,
92), non utique merito suo, qui in idolo se adorari voluit, se
merito ordinis regalis.
|
|