QUAESTIO XXXVI

Si anima quae peccaverit, ipsamorietur, quid est ut Achar filius Charmi peccaverit, et triginta viri occisi sunt in causa ejus (Josue VII, 24, 5)?

Alio sensu Scriptura locuta est quam propositum est. Non enim de hac morte quae communis utique omnibus est, dixit; sed de illa quae appellatur secunda. Haec enim peccatores suscipit: illis autem qui in pugna mortui sunt, non peccatum Achar redditum est; sed obfuit illis, ne in protectione divina adjuti invalescerent hostibus. Nec enim causa Achar infirmati sunt, sed Dei auxilio minime muniti, ut dum fortiter facere nequeunt, occiderentur. Nam pauci fuerunt contra multos, unde et superati noscuntur. Nulla ergo injustitia in voluntate Dei est. In potestate enim habet, si adjuvare vult: ut si affuerit, misericors sit; si noluerit, justus: nec enim in talibus debitor est, ut teneatur obnoxius. Hinc est quod Jesus Nave contristatus scidit vestimenta sua (Ibid. 6), intelligens non sine causa Deum auxilium suum subtraxisse.

Charmi quidem peccavit, et mortuus est lapidibus. Illi autem triginta sex viri, qui in pugna mortui sunt, non utique pressi a Deo sunt, sed non adjuti. Imbecillitate enim sua, dum fortiter facere nequiverunt, occisi sunt. Charmi ergo causa hoc praestitit vel obfuit, quia qui adjuvari habuerant, neglecti a Deo sunt. Hinc ergo est quod Jesus filius Nave contristatus exscidit vestimenta sua, quia intellexit Deum adjutorem suum auxilium subtraxisse in hoc loco.