|
Quid est ut missa mors in Jacob venerit in
Israel, cum Jacob ipse dictus sit Israel (Isai. IX, 8, sec.
LXX)?
Unius populi duo nomina posuit, ut ex nominibus merita eorum possint
intelligi. Nam utique qui Israel cognominatus est, prius Jacob
dicebatur. Colluctans enim cum Salvatore, intellexit Deum esse,
quem in specie corporis videbat: ideoque appellatus est, Homo videns
Deum (Gen. XXXII, 24-28). Populum ergo, quem Jacob
nuncupat, hoc loco et in hac causa carnalem significat, quomodo nomina
quae natis a parentibus imponuntur. Sed hi, id est, Judaei,
propter mala opera non Israelitae dicti sunt, quia vaccis et lucis
sacrificabant in Samaria, studio et imperio Jeroboam regis. Ille
autem populus, qui in Jerosolymis in templo Domini hostias offerebat
per sacerdotes Dei, Israel appellatus est. Samaria ergo propter
impietatem suam tradita est captivitati et morti: Jerosolyma autem
reservata est, propter quod habuit reges diligentes Deum. At ubi
autem et ipsa Jerusalem impietatem secuta est Samariae, sententia
illam comprehendit data in Samariam. Ideo ergo dictum est, Misit
Deus mortem in Jacob, id est, in populum Samariae, qui carnaliter
conversatus est, sicut supra diximus; Et venit in Israel, hoc est,
in populum Jerusalem, quia idololatriam secuta est, imitata
Samariam: ut simili modo abduceretur in captivitatem a
Nabuchodonosor, sicut et Samaria a Salmanasar rege Assyriorum.
Hoc est aperte: sententia data in malos, invenit et bonos, dum
desierint esse justi. Missa enim mors in Jacob, sicut supra ostensum
est; pervenit in Israel, non praetermittens Samariam, sed dum
causa, qua missa est in Samariam, inventa est in Jerusalem, missa
illuc venit etiam in eum locum, quo eadem res erat. Quia vindicta
causam sequitur, non discernens personam.
Unius populi duo nomina posuit. Nam utique qui prius Jacob
dicebatur, postea accepit nomen Israel, cum colluctatus est cum
Filio Dei, et vidit eum per intellectum homo videns Deum. Populus
ergo quem Jacob nuncupat, hoc in loco et in hac causa non videns Deum
intelligitur, sed quasi carnalis habetur, propter opera bona : ut
sicut Jacob priusquam videret Deum Christum, non dicebatur
Israelita, et hi dum populus dicuntur Jacob, non videntes Deum
designentur. Israel autem populum dicit, qui operibus Dei factus
dignus habetur videre Deum. Itaque populus Jacob, quia carnali
fretus erat auxilio, desperans de adjutorio Dei (idola enim
diligebat) traditur morti, dum excitatur adversus eos rex
Assyriorum. De Samaria autem hoc dictum intelligitur ab Isaia
propheta, quae prius malum fecit coram Deo, vaccas instituens quibus
sacrificarent, adinveniente nova sacerdotia Jeroboam. Mors ergo ad
eos missa est: primi enim ipsi capti sunt, et transmigrati a
Salmanasar rege Assyriorum, ut illorum exemplo populus Juda et
Benjamin et Levi, quae duae tribus remanserunt, et dimidia in
Jerusalem Roboam filio Salomonis, quae in templo Domini per
sacerdotes Domini sacrificabant. Hos ergo dicit populum Israel
propter tribum Juda et Levi, qui et ipsi cum exemplo Samariae
territi recte agere debuerunt, maligne fecerunt idolis servientes.
Tamen fuerunt aliquanti reges in Jerusalem, qui post excessum
Salomonis et filii ejus Roboam, viam secuti sunt David, recte
ambulantes in conspectu Dei. Omnes autem reges Samariae maligne
egerunt in conspectu Domini usque ad transmigrationem suam. Ideoque
carnali nomine nuncupati sunt. Et quia Jerusalem eorum impietatem
secuta est, traditur etiam ipsa in captivitatem Nabuchodonosor regi
Babyloniae: et hoc est misisse mortem in Jacob, et venisse in
Israel. Missa est enim in Samariam; sed dum causa per quam missa
est in Samariam, inventa est in Jerusalem, missa illuc venit etiam
in locum in quo eadem res erat. Non enim locum sequitur vindicta, sed
causam.
|
|