|
Si equus et mulus non habent intellectum, quanto
magis terra res sine sensu? Quid ergo est ut dicatur terra benedicere
Dominum (Psal. XXXI, 9; Dan. III, 74)?
Non est sic intelligendum ut sonant verba. Opus est enim, quod licet
mutum sit, clamare dicitur laudem Creatoris: hortatur enim
aspicientes se, benedicere opificem; sicut et omne vas bene
compositum, laudat artificem. Quippe cum legatur in Psalmis,
Numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam
(Psal. XXIX, 10)? In omni ergo insensata substantia, non
voluntas, quae utique nulla est, sed opera benedicunt auctorem. Si
autem spiritualiter vis hoc accipere; per terram hominem significatum
intellige, secundum dictum prophetae. Memento enim ait, Domine,
quoniam terra sumus (Psal. CII, 14); quem opera creaturae in
laudem Conditoris sui prorumpere exhortantur.
Benedicat terra Dominum, ait; hoc est, laudet et confiteatur
veritatem tuam. Quomodo ergo in Psalmis, Numquid confitebitur
tibi, inquit, pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam? Non est sic
intelligendum ut legitur et sonant verba. Neque enim sensum habet
terra, ut gratias agat Creatori. Si autem spiritualiter hoc
acceperis, terram hominem intellige, secundum dictum prophetae,
Memento, Domine, quoniam terra sumus. Quam operam facti mundi in
laudem Creatoris prorumpere exhortatur, ut confessionem veritatis ejus
acquirat illis, quae licet taceat, clamare dicitur laudem Creatoris,
cujus opus est. Haec ergo causa est, quod in creatione terra Deum
dicitur benedicere.
|
|