|
Quid est quod legitur in Salomone, Spes est,
inquit, in tenebris. Melior est canis vivus leone mortuo (Eccle.
IX, 4)?
Tenebrae gentilitatem et ignorantiam significant. Spem ergo mojorem
in gentili populo esse, quam in apostata, vult intelligi per id quod
subjecit, dicens, Melior est canis vivus leone mortuo: quia sicut
leo omnibus feris fortior est, ita Christianitas omnibus sectis. Si
quis ergo ab hac destiterit, amittit salutem, ita ut deterior gentili
sit. Potest enim fieri ut credat gentilis, et acquirat salutem, quam
perdidit apostata. At si non credat, adhuc pejor est apostata; quia
deterius est amisisse salutem, quam non habuisse. Canem autem,
gentilem significatum Salvator ostendit dicens, Non licet accipere
panem filiorum, et mittere canibus. (Matth. XV, 26).
Tenebrae ignorantiam significant et gentilitatem: quia spes est in
gentili potius, quam in apostata. Hunc enim dicit leonem mortuum,
hoc est, christianum apostatam: quoniam quamdiu in fide duravit, leo
erat; at ubi recessit, mortuus dicitur. Canem vero, gentilem dixit
de quo spes est, ut credat: quamdiu enim vivit, speratur de illo.
Illius autem spes peribit. Nam canem, gentilem significari Salvator
ostendit dicens, Non licet panem accipere filiorum, et mittere
canibus.
|
|