|
Quare Deus Legem non in primordio dedit?
Primum Lex formata in litteris dari non debuit, quia in natura ipsa
quodammodo inserta est, et Creatoris notitia ex traduce non latebat.
Nam quis nesciat, quid bonae vitae conveniat; aut ignoret, quia quod
sibi fieri non vult, alii minime debeat facere? At ubi naturalis lex
evanuit, oppressa consuetudine delinquendi, tunc oportuit Legem
manifestari, ut in Judaeis omnes homines audirent. Non quod penitus
oblitterata esset, sed quia maxima ejus auctoritate carebant,
idololatriae studebatur. Timor Dei in terris non erat. Fornicatio
operabatur. Circa rem proximi avida erat concupiscentia. Danda ergo
Lex erat, ut et quae sciebantur auctoritatem haberent, et quae latere
coeperant, manifestarentur. Nam invenimus ante Moysen non solum non
latuisse, sed etiam vindicata esse peccata. Quammobrem et justi
fuisse reperiuntur multi, qui scientes Deum vindicem, timebant
peccare. Quod cum coepisset jam negligi, legem naturalem revelari
oportuit, ut scirent cuncti aperta ratione, Deum requisiturum actus
humanos. Quamvis per diluvium vindicatum legatur, et in Sodomam et
Gomorrham (Gen. VII, XIX): sed haec vetustatis oblivio
texerat. Unde per Moysen terroris causa ad disciplinam corrigendam,
et fidem in Deum reformandam, commemorata sunt. Quare et
Apostolus, Justis, ait, Lex non est posita, sed injustis, idola
colentibus, fornicatoribus (I Tim. I, 9), et talia. Nunc
videamus an conveniat iis, qui Dei judicium audientes rident futurum;
si proderit, an oberit; si veritate munitur, an caret ratione. Lex
quidem data est mundo, sed videmus eam circa multos cessare. Non ergo
justum videtur, ut qui hic peccant per potentiam, securi sint. Alii
legibus illudunt, pauperes deprimuntur, justis accusatio componitur,
bene agentes opprobrio sunt, pii indigent, mali florent, iniqui et
corruptores in honore sunt, avari et raptores locupletantur, judex
venalis est. Nonne iniquum videtur si Conditor rerum non haec
requirat: ut qui hic injuste oppressi sunt, releventur; et qui bene
vivendo indiguerunt, remunerentur; et qui propter justitiam opprobrio
erant, honorentur: illi autem qui per potentiam leges contempserunt,
aut tergiversatione illuserunt, iniquitatem sectantes, sic gloriosi in
his, ut ipsi justitiae insultare videantur, ut humiliati et confusi
tormentis subjiciantur in conspectu eorum, in quorum malis et
despectione gaudebant; ut et ipsi de poena illorum laeti Deo gratias
referant, apud quem solum personarum acceptio cessat (Rom. II,
11)?
|
|