QUAESTIO XL

Quid est quod dicit propheta, Laetare sterilis quae non paris, erumpe et exclama quae non parturis: quia multi filii desertae magis, quam ejus quae habet virum (Isai. LIV, 1)?

Quoniam filii Jerusalem terrenae apostataverunt a Deo, non potest huic gaudium adscribi, sed moeror. Ad opprobrium ergo hujus Jerusalem propheta illam superiorem Jerusalem laetari debere dicit, quam Apostolus matrem nostram appellat (Galat. IV, 26): quia sine gemitu et doloribus multo plures filios habet, quam haec quae cum lacrymis generat carnaliter, Judaeos utique: illa autem Christianos per fidem spiritualiter. Quam ideo desertam dicit, quia ipsa est vita, quam deseruit Adam primus, et secutus est mortem. Cum regenerantur ergo homines, revertuntur ad eam, quam deseruerant, vitam. Haec vita Christus est, quia ipse dicit, Ego sum vita (Joan. XIV, 6). Est et Deus Pater vita, quia ait Dominus, Sicut habet Pater vitam, ita dedit Filio vitam (Id. V, 26). Sine dubio et Spiritus sanctus vita est, dicente Domino. Quia de meo, inquit, accipiet (Id. XVI, 15). De vita utique qui accipit, vita est. Tres ergo sunt una vita. Haec est vita, per cujus fidem regeneramur. Ipsa est mater nostra, sicut in Genesi legimus, quia ipsa, id est, Vita, est mater omnium vivorum (Gen. III, 20). Qui sunt qui vivunt, nisi qui credunt?

Duas matres hoc in loco intelligimus, coelestem, et terrestrem: id est Jerusalem liberam, de qua dicit Apostolus, quae est mater nostra; et Jerusalem istam quam servire dicit cum filiis suis, hoc est, Judaeis. Propheta enim adventum Domini praedicans, et tempus gratiae plenum in exsultatione vocis obtestans, Jerusalem coelestem, quae ideo deserta dicta est, quia inhabitantes filios per fidem generatos non habebat, laetari debere hortatur. Tempus enim venerat, ut haberet filios olim praedictos et multo plures quam fuerant hujus Jerusalem: quia Christiani supergressi sunt numerum Judaeorum. Sterilis ergo dicta est, quia virgo est, quae non per mixtionem et complexum generat filium, sed per solam fidem spiritualiter. Unde nec parturire dicitur; quae enim parturit, dolores patitur. Haec enim exclamat in laetitiam salutis humanae. Jerusalem vero terrena ideo virum habuisse dicta est, quia carnaliter generabat. Civitas enim quasi in matrem est significata, sicut et habitatio coelestis illa ad quam vocamur, mater nostra dicitur.