QUAESTIO XLI

An spiritus qui super aquas ferebatur, Spiritus sanctus intelligatur, quia dictum est, Spiritus Dei ferebatur super aquas (Gen. I, 2)?

Si videtur hic errasse in ista sententia, non est accipiendum quod dixit. Ideo et a quibusdam Spiritus sanctus esse putatur, quia Dei spiritus legitur esse. Invalida autem et inanis assertio est: non solum enim ordo hoc non patitur, et ratio abnuit, sed et verba ipsa infirma probantur ad causam istam astruendam. Nam his verbis frequenter aliud invenimus significatum in Lege. Inter caetera autem ait Dominus Deus dicens, Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quia sunt caro. Et in subjectis. Sed deleam, inquit, omnia, ab homine usque ad pecus (Id. VI 3, 7). Propterea quia diluvium facturus erat super terram, numquid Spiritus sanctus potest intelligi? Nonne de animabus locutus est? Nam non solum nostrae animae spiritus dicuntur, sed et pecorum. Sic enim scriptum est, Et mortua est omnis caro in aqua, in qua erat spiritus vitae (Id. VII, 22). Et in Ezechiele propheta sic dictum est, dum de reformatione hominum promittit Deus dicens, Haec dicit Dominus Deus ossibus istis, Extendam super vos cutem, et dabo in vobis spiritum meum, et vivetis (Ezech. XXXVII, 5). Numquid de sancto Spiritu locutus est et non de anima? Omnia quidem coelestia spiritus sunt, sed differunt ab invicem, et Deus spiritus est (Joan. IV, 24; II Cor. III, 17), sed longe aliter. Omnis itaque spiritus Dei est; non tamen Deus est, nisi spiritus qui de ipso est. Cujus significatio haec est ut sanctus dicatur. Nam et homines filii Dei vocantur, et Christus dicitur Filius Dei; sed intervallum est, quia hic verus est, illi adoptivi. Sic quoque et inter spiritum Dei diversitas est. Spiritus enim sanctus de Deo est, et consubstantivus ei; reliqui vero spiritus Dei esse dicuntur, sed creatura sunt. Sed nec ordinis est ut Spiritus sanctus ferri super aquas intelligatur; cum super aquas spiritualem creaturam esse tradat ratio, et quae super se habeat potiorem creaturam alteram, quia creatura a creatura differt in claritate (I Cor. XV, 41): quidquid enim prope sedem Dei acceditur, clariora sunt ministeria. Unde dicit Raphael angelus inter caetera: Ego sum, inquit, unus ex septem angelis sanctis, qui astamus et conversamur ante majestatem Dei (Tob. XII, 15).

Si ideo a quibusdam Spiritus sanctus putatur, quia Dei esse spiritus legitur, invalida et inanis assertio est. Non solum enim ordo hoc non patitur, et ratio abnuit, sed et verba ipsa infirma probantur ad hanc assertionem astruendam. His enim verbis aliud dictum significatur frequenter in Lege. Ait autem Dominus Deus, Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, propterea quod sint caro. Et in subjectis, Sed deleam, inquit, omnia ab homine usque ad pecus. Hoc utique dicit, quia diluvium inducere habuit super terram. Nunquam hic Spiritus sanctus potest intelligi. De animabus enim dixit. Nam non solum nostrae animae spiritus dicuntur, sed et pecorum. Sic enim scriptum est, Et mortua est omnis caro in aqua, in qua erat spiritus vitae. Et in Ezechiele propheta sic dictum est, cum de reformatione hominum promittit Deus dicens, Haec dicit Dominus ossibus istis, Extendam super vos cutem, et dabo in vos spiritum meum, et vivetis. Non utique ex eo Spiritus sanctus debet intelligi, quia dictum est a Domino, Dabo spiritum meum in vos: cum manifeste de anima dixerit Deus. Commune est enim hoc omni spiritui cum sancto Spiritu, ut similiter dicatur omnis spiritus, Dei spiritus. Intelligentia enim hic necessaria est quae discernat res unius nominis. Nam Deus utique spiritus dicitur, et anima hominis spiritus dicitur, et ventus similiter, et aer, et anima pecoris, et angeli, et quaecumque acceperunt ut vivant per substantiam propriam. Sed jam per intelligentiam discernis aliter Deum spiritum dici, et aliter creaturam: sicut aliter intelligis Christum dici Filium Dei, et aliter homines vocari filios Dei. Quotiescumque autem spiritum qui proprie de Deo est, vult Scriptura significare, addit dicens, Spiritum sanctum; ut per hoc non creatura intelligatur, sed quia de Deo est, non aliud esse quam est Deus, credatur. Moyses autem cum creaturam hylicam, id est confusionem rerum describeret, quae utique sensu bruta est, super terram et abyssum et tenebras spiritum Dei superferri interlocutus est, ut ex eo spiritu et loco in quo ferebatur, superior creatura, quam spiritualem dicimus, cognoscatur. Nam et ex eo quod superferri illum dixit, creaturam illum significavit, quia omnis creatura Dei fertur virtute a quo accepit ut sit. Nam quis ordo est ut Spiritus sanctus super aquas ferretur, quem constat utique super omnem esse creaturam? Si enim Christus in dextera Dei est super omnes coelos (Coloss. III, 1), illic est et Spiritus sanctus. Res enim unins meriti et naturae simul sint oportet: quanquam ubique Deus esse non negetur, hoc est Trinitatis potestas; tamen debita honorificentia etiam reservatur, ut super omnem creaturam esse dicatur, ut proprium illi hoc sit. Quare et dicimus, Pater noster qui es in coelis (Matth. VI, 9); et, qui lucem habitat inaccessibilem (I Tim. VI, 16).