|
Cur angelus missus loqui ad Moysen, in igne et in
rubo apparuit in monte (Exod. III, 1, 2)?
Deus excelsus est: dignum ergo fuit ut in alto appareret, scilicet in
loco qui vicinus est coelo. Et quia ignis semper superiora appetit
sursum crescendo ad coelum, in eo debuit coelorum Dominus apparere,
qui de humo ad superna contendit. In rubo vero causa fecit, ut
appareret, delictorum. Quia enim peccatorum causa Legem descenderat
dare, spinae autem in peccatis significantur, quia sustinui, inquit,
ut faceret uvam, fecit autem spinas (Isai. V, 2); et Lex
statim vindicare non venerat, sed prius ostendere: ideo ignis rubum
non combussit; id est, data Lex non fecit reos de praeterito
peccatores. Nam et quia peccata non sunt de natura, sed ex
accidenti; rubi, id est, spinarum materia non habet radicem spinis
armatam. Ratione ergo factum est, ut ita Dominus appareret Moysi.
Natura angelica secundum se simplex est, cujus substantia superiora
appetit, non inferiora. Ideoque Dominus in igne apparuit, cujus
natura semper ad superiora tendit, ubi Christus est. In rubo autem
idcirco, quia et spinas habet quae noceant, et facilis est ad
combustionem et tamen ab igne non combustus est. Ignem fac esse
Legem, quia peccatoribus ignis est. Rubus autem in peccatis
significatur, quia a Salvatore ad comparationem caeterorum rubus mala
arbor significata est: et peccata nihil aliud quam malitia. Igitur
ignis cum in persona Legis apparuit, non tamen exussit rubum: sicut
Lex data praeteriti peccati causa, non utique vindicavit, sed magis
abstinuit vim justitiae suae, ut postea jam data si contempta fuisset,
vindicaret. Hac ergo causa Dominus in igne et rubo apparuit, quia in
rubo ignis Legem significavit.
|
|