|
Cum Abraham filium immolare prohibitus sit, cur
Jephte filiae sacrificium persolvere non est prohibitus (Gen.
XXII, 11, 12; Judic. XI)?
Multum intervallum est inter causam Abrahae, et causam Jephte.
Primo quidem Abraham legitime natus est, Jephte vero spurius: erat
enim filius meretricis. Deinde Abraham conversationis optimae,
Jephte autem princeps latronum. Abraham vir justus, et in tentatione
probatus; in Jephte autem nullum justitiae testimonium. Abrahae
itaque praeceptum est, ut filium suum Deo offerret, ut ostenderetur
hominibus quantum Deo crederet Abraham, qui nec filium suum jubente
eo dubitavit occidere. Qui enim contra mundi spem nasci eum potuit
facere de sterili et anicula, non fuit ambiguum quod contra mundi
rationem posset eum suscitare a mortuis (Hebr. XI, 19). Hoc
facto cumulatus est justitia Abraham. Ostendit enim Deus, quia non
sanguinem pueri poposcerat, sed ut famulus suus Abraham hoc facto
auctior fieret. Diligentes enim se aliquid pati vult, ut juste illos
promovere videatur. Nam Jephte homo facinorosus et improvidus,
stulta devotione munus Deo promisit dicens, Quidquid mihi redeunti a
coede occurrerit ante ostia domus meae, hoc offeram Deo. Numquid
coactus devovit, aut numquid intellexit quomodo deberet votum facere?
Quid enim si canis illi aut asinus occurrisset, quod Dominus offerri
prohibuit; aut si filius alienus, aut si uxor, ut in dolore alieno
exsultans redderet votum? Idcirco improvidae menti quod in alienam
perniciem devoverat, in illum ipsum Judicio divino retortum est: et
usque adeo insensatus fuit jephte, ut nec postea stulte se devovisse
cognosceret, ut error ejus qui ab ipso coeperat, per ipsum
emendaretur. Intelligere enim debuit Deum non tali sacrificio
delectari, et rogare pro stultitia sua, et aliud offerre quod contra
Legem non esset: sed fidelem se praestitit factus parricida, cum
constet fidem stultam non solum minime prodesse, sed obesse. In causa
itaque filiae suae ipse mactatus est, unde et Deus a tali sacrificio
dissimulavit. Si enim hoc prohibuisset, aliud offerre sibi illum
voluisse videretur, cum sciret ut indignum non debere illum offerre.
Filia autem ejus lucrum fecit: quia enim innocens in malis patris
mortua est, poena caruit inferi; quod diu forte vivendo adipisci
nequisset. Ut autem triumphus victoriae Jephte prosequeretur, non
meritum ejus fecit, neque populi: nec enim legitur supplices illos
fuisse Deo, ut daret eis defensorem. Aut numquid ipsum Jephte
Dominus misit, aut allocutus est? Sed quia Allophyli deos suos
laudabant, quasi qui subjectos illis fecerant filios Israel,
vituperantes Deum Abrahae; idcirco propter honorem nominis sui Deus
vindicavit in Allophylos, si non propter istos vel propter meritum
Abrahae et suum culmen. Aut numquid quia spiritus Domini insiliit in
Samsonem meretricantem (Judic. XIV, 6, 19; XV, 14),
dignus dicetur, cum hoc factum intelligatur ad Allophylorum
perniciem?
|
|